Vita Sancti Severini
Eugippius
Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.
moxque, remqante ad patriae, sermo in eo praedicentis impletus est. nam ciues Tigurniae, quae est metropolis Norici, elegerunt praedictum uirum summi sacerdotii suscipere principatum.
Basilicae extra muros oppidi Batauini in loco nomine Boiotro trans Henum fluuium constitutae, ubi cellulam paucis monachis ipse construxerat, martyrum reliquiae quaerebantur. ingerentibus ergo se presbyteris, ut mitterentur ad sanctuaria deferenda, haec beatus Seuerinus monita proferebat: \'quamuis cuncta mortalium opere constructa praetereant, (haec tamen aedificia prae ceteris celerrime relinquenda sunt\': et ideo pro reliquiis sanctorum nullum laborem debere suscipere, quia et ultro eis sancti Iohannis benedictio deferretur.