Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

exeunte igitur memorata uirgine homo dei cum presbytero et diacono ianitoribusque duobus in oratione curuatus orauit fletu largissimo, ut opus solitae maiestatis superna uirtus ostenderet. tuno orationem complente presbytero ita cadauer uir beatus alloquitur: \'in nomine domini nostri Iesu Christi, sancte presbyter Siluine, loquere cum fratribus tuis\'.

at ubi oculos defunctus aperuit, uix praesentibus homo dei tacere prae gaudio persuasit. et denuo ad eum: uis) inquit (rogemus dominum, ut te adhuc seruis suis in hac uita condonare dignetur\'? at ille ait: \'per dominum te coniure., ne hic diutius tenear et frauder quiete perpetua, in qua me esse cernebam\'.

statimque reddita oratione quieuit exanimis. hoc autem factum ita sancti Seuerini adiuratione celatum est, ut ante mortem eius non potuisset agnosci: ego tamen haec quae retuli Marci [*]( 1 dixerat Qf/MNTY: dixefant L illo] 0 ex e corr. L1 2 Qcclesiq GLI V: 3 septa libri 4 piles CGLSfNT: mijites V sibi CGMNTV: OIß. L - \' -7 ergo] igitur G edituus GMN TV istic CGMNTV: iBtius, L 1 ,8 credideras MNTV; credideris CQL posse MNTV: potuiase CGL 9 pietas V 10 expelli foras M 11 preseptem LM post gusfitaret sportum uacuum duorum fere uenuum in L 18 diacone L orauit] poatulauit G 14 solite G solito M, eorr./m. 1 .\' 15 oratione C 1\'6 sanc T t \'17 ubi] add. Gl in mg. 18 defanctos N apperuit N, corr. \'m. i prae gaudio tacere M 19 rogemus CGMNT V: ut rogemus L dominum] deum M 24 adiaratione] diuratione L celatum GLM est] om- N 25 que V )

35
subdiaconi et Materni ianitoris relatione cognoui. nam presbyter et diaconus, tanti testes miraculi, ante uirum sanctum, cui iurauerant nulli se quod uiderant prodituros, obisse noscuntur.

Talibus igitur beatus Seuerinus per Christi gratiam muneribus opulentus captiuorum etiam egenorumque tantam curam ingenita sibi pietate susceperat, ut paene omnes per uniuersa oppida uel castella pauperes ipsius industria pascerentur: quibus tam laeta sollicitudine ministrabat, ut tunc se crederet tantummodo saturari uel abundare bonis omnibus, quando uidebat egentum corpora sustentari.

et cum hebdomadarum continuatis ieiuniis minime frangeretur, tamen esurie miserorum se credebat afflictum. cuius largitionem \'tam piam in pauperes plurimi contemplantes, quamuis ex duro barbarorum imperio famis angustias sustinerent, deuotissime frugum suarum decimas pauperibus impendebant. quod mandatum licet cunctis ex lege notissimum, tamen quasi ex ore angeli praesentis audirent, grata deuotione seruabant

Frigus quoque uir dei tantam in nuditate pauperum sentiebat, siquidem specialiter a deo perceperat, ut in frigidissima regione, mirabili abstinentia castigatus, fortis et alacer maneret.

pro decimis autem, ut diximus, dandis, quibus pauperes alerentur, Norici quoque populos missis exhortabatur epistolis. ex qua consuetudine cum ad eum nonnullam erogandarum uestium copiam direxissent, interrogauit eos qui uenerant, si ex oppido [*]( 1 subdiaconi CGL: diaconi MNTV materni CGL: martini MNTV ianitoris] genitoris N 2 sanctum uirum M 4 beatisBimus M 6 ingenita V poene TV pene GLXMN 9 saturari] salaari M habondare TV habundari M omib; V 10 egentum OOLNTV: egencium M snbstentari N cum L MNTV: cum ipse CG ebdomadaram GLMNT epdomadarum G edomadarum V 12 largiotionem (corr. m. 1) L largitiorem N largiciorem G 14 imperio] om. M angustias NTV: anguatiam CGL inopias angustias M 15 frugum] tamen frugum CG inpendebant MNV 16 notissimum] notissimum sit CG 17 praesentis] om. M - 19 spetialiter TV a deo specialiter M acce- perat M 20 maneret MNTV: permaneret CGL 22 exortabatur LIV 23 nonnullam CGLN: nonnulli M - 24 copia TV ) [*]( 3* )

36
quoque Tigurniae similis collatio mitteretur. respondentibus etiam inde protinus affuturos uir dei nequaquam eos uenire signauit, sed dilatam eorum oblationem praedixit barbaris offerendam. itaque non multum post ciues Tigurniae uario cum obsidentibus Gothis certamine dimicantes uix initi foederis pactione inter cetera etiam largitionem iam in unum collatam, quam mittere famulo dei distulerant, hostibus obtulerunt.

Qiues quoque ex oppido Lauriaco crebra quondam sancti Seuerini exhortatione commoniti frugum decimas pauperibus offerre distulerant. quibus fame constrictis iam maturitate messium flanescente uicina subsidia monstrabantur. at ubi frugibus inprouisae corruptio frugibus nocitura comparuit, mox ad ipsum conuenere prostrati, poenas suae contumaciae confitentes.

miles uero Christi fesads uerbis spiritalibus alleabat dicens: \'si decimas obtulissetis pauperibus, non solum aeterna mercede frueremini, uerum etiam commodis possetis abundare praesentibus. sed quia culpam confessione propria castigatis, de domini pietate polliceor, quod rubigo praesens tam ualida penitus non nocebit: tantum fides uestra ulterius DQV uacillet, uerum ciues ad persoluendas ex illo decimas [*]( 1 (ef 4) tigurniq NT: tiguraie V tugurniQ M tiburniq CO tiburtinie (ti expunxit m. 2) L collatio] collocatio N 4 offerandam L multum MNTV: multo COL (inras. am. 1 L) uario-celtamine] om. L 5 obsidentibus Gothis CONTV: hostibus M initi L MNTV: inita CO fderi. COL* federis L\'M 6 pactionem N V cetera GL largitionemI largionS V unum] ubll V collate L collectam N ,7 dei] om. X optulerunt CLM 8 cities] u in ras. a m. 9 C lmehlaariaco cod, Yitad. 1064 9 eior- \' latione V 11 flauente M 12 inprouisa MTV: improtusq OG improuisa L inpromso N 1 conparoit V 13 conuenire L2 pquas CO penas LMN contumatie V 14 Bpiritalibus NTV: spiritnalibus CGM spiritalibus L 15 decimis N, corr. m. 2 M optulissetis LM 16 eterna V fruemini L; re add- n. 2 Sttiam] om. M 17 habundare LlMTV set Vfr. propia V 18 presens LV praaentis N 19 pquitu» CL (q a m. f4 L) - 20 illo decinpa COMNTV: illo decimas die L )

37
haec promissio reddidit promptiores. tunc, ut solebat, hortatus est indici ieiunium: quo expleto placidus imber desperata» messis amputauit incommoda.

Batauis appellatur oppidum inter utraque flumiJia, Henum uidelicet atque Danuuium, constitutum, ubi beatus Seuerinus cellulam paucis monachis solito more fundauerat, eo quod ipse illuc saepius rogatus a ciuibus adueniret, maxime propter Alamannorum incursus assiduos, quorum rex Gibuldus summa eum reuerentia diligebat.

qui etiam quodam tempore ad eum uidendum desideranter occurrit. cui sanctus obuiam, ne aduentu suo eandem ciuitatem praegrauaret, egressus est, tantaque constantia regem est allocutus, ut tremere coram eo uehementius coeperit, secedensque suis exercitibus indicauit numquam se nee in re bellica nec aliqua formidine tanto fuisse tremore concussum.

cumque dei famulo daret optionem imperandi quae uellet, rogauit doctor piissimus, ut sibi potius praestaturus gentem suam a Romana uastatione cohiberet et captiuos, quos sui tenuerant, gratanter absolueret. tunc rex constituit, ut ex suis aliquem dirigeret ad id opus maturius exsequendum, statimque missus Amantius diaconus e uestigio regem subsequitur eiusque prae foribus excubans multis diebus non potuit nuntiari.