Vita Sancti Severini
Eugippius
Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.
pauimento itaque perfecto ipqe subter naui descendens accepta securi postes facta oratione percussit atque ad aquam fluminis uenerandae. crucis expresso signaculo dixit: (non te sinit dominus meus Iesus Christus hoc signum crucis excedere\'.
ex illo itaque tempore, cum ex more fluuius creuisset in cumulos ambissetque uiciniam, quam solebat, ita spatiis ecclesiae erat inferius, ut numquam saneti patibuli signaculum, quod impresserat homo dei, prorsus excederet.
Accidit autem, ut castelli presbyter memorati admodum uenerabilis, Siluinus nomine, moreretur, et cum in ecclesia feretro posito noctem psallentes duxissent ex more peruigilem, iam claresceute diluculo regauit uir dei fessos presbyteros et diacones uniuersos parumper abscedere, ut post laborem uigiliarum somno se aliquantulum recrearent.