Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Dum adhuc Norici Ripensis oppida superiora constarent et paene nullum castellum barbarorum uitaret incursus, tam celeberrima sancti Seuerini flagrabat opinio, ut certatim eum ad se castella singula pro suis munitionibus inuitarent, credentes quod eius praesentia nihil eis eueniret aduersi. quod non sine nutu diuini muneris agebatur, ut omnes eius monitis quasi caelestibus terrerentur oraculis exemploque illius bonis operibus armarentur.

in castellum quoque, cui erat Cucullis uocabulum, deuotionibus accolarum uir sanctus aduenerat euocatus, ubi factum grande miraculum nequeo reticere: quod tamen Marciani, post presbyteri nostri, cinis eiusdem loci, stupenda relatione cognouimus. pars plebis in quodam loco nefandis sacrificiis inhaerebat. quo sacrilegio comperto uir dei multis plebem sermonibus adlocutus ieiunium triduanum per presbyteros loci persuasit indici ac per singulas domos cereos afferre praecepit, quos propria manu unusquisque parietibus [*]( 1 hominis cuiusdam N 2 fabianis G danubio L 4 in cellula CGNT: cellula (om. in) L in cella MV 5 nusquam] nSqua N quantotius T quatotius LNV hystri CGM 6 pretermeans L properantes L 7 scamaras N (cf. Ind.): se amaras MTV scameras CGL appellat CG 8 coeperant T ceperant V reddére G 9 Dum LMT: Cum CGN oum V 10 pene GM NT 11 fragrabat L oppinio L pr. 12 municionibus GM monitionibus NTV 13 eueniret CGMNTV: adueniret L 16 Cucullis] om. N 17 deuocionibus GMV 18 adnocatus GN 19 martiani V cinis CGL (sic) MTV: ciues N 21 inherebat GNV 22 allocutus CGLMN 23 presbiteros T persuasi V cerreos V cqreos L 24 afferre NTV: afferri CGL afferi M prqcqpit L manu unusquisque MNTV: manus quisque L manu (om. unusquisque) CG )

28
affixit ecclesiae.

tunc psalterio ex more decurso ad horam sacrificii presbyteros et diaconos uir dei hortatus est tota cordis alacritate secum communem dominum deprecari, quatenus ad sacrilegos discernendos lumen suae cognitionis ostenderet. itaque cum multa largissimis fletibus cum eis fixis genibus precaretur, pars maxima cereorum, quos fideles attulerant, subito est accensa diuinitus, reliqua uero eorum, qui praedictis sacrilegiis infecti fuerant uolentesque latere negauerant, inaccensa permansit.

tunc ergo qui eos posuerant diuino declarati examine, protinus exclamantes secreta pectoris satactionibus prodiderunt et suorum testimonio cereorum manifesta confessione conuicti propria sacrilegia testabantur.

o clemens potentia creatoris cereos animosque flammantis! accensus est ignis in cereis et refulsit in sensibus: uisibilis lux naturam cerae liquauit in flammas, at inuisibilis corda fatentum soluebat in lacrimas. quis credat amplius eos quos sacrilegus error inuoluerat postea claruisse bonis operibus, quam eos, quorum cerei fuerant accensi diuinitus?

Alio rursus tempore in finibus eiusdem castelli locustae, frugum consumptrices, insederant copiosae, noxiis morsibus cuncta uastantes. tali ergo peste perculsi mox presbyteri ceterique mansores sanctum Seuerinum summis precibus adierunt dicentes: ut tantae plagae auferatur atrocitas, orationum tuarum experta suffragia postulamus, quae magno dudum [*]( 1 Qcclesiq GLIMY urdecurso V 2 presbiteros T diacones LMN ortatus LlV ortatus L1 exhortatus M 3 alacritate C GMNTV: claritate\'L comunem TV quatinus CG 4 sue MV 5 fletibus libri (cf. Eugipp. Excc. p. 967, 17): fletibus humi Sauppe 6 cereorum CL 10 daclarati V acclamantes N satactionibus (=satagentes i. e. perturbati) Hartel: satisfactionibus CLMNTV: satisfaocionibus G suis actionibus Sauppe 11 cqreorum L manifesta CGMNTV: et manifesta L 13 clementis N cqreos CGL flammantes N 14 cereis CL 15 cqrq GL re C v liquauit MNTY: liquabat CGL 16 lacrimis N 17 sacrileges (v add. m. 2) L 18 cqrei GL 20 copios CLTV: copiose GMN 21 cterique CL 22 sanctum] ad scm M precipus G pr. ad ierunt Ll atldierunt N 23 tante plage V tanta plagq M )

29
miraculo in accensis caelitus cereis multum apud dominum ualere conspeximus\'.

quos ipse religiosius allocutus: cnon legistis\' ait \'quid auctoritas diuina peccanti populo praeceperit per prophetam: conuertimini ad me in toto corde uestro, in ieiunio et in fletu, et post pauca: sanctificate, inquit, ieiunium, uocate coetum, congregate ecclesiam et cetera, quae secuntur? explete itaque dignis operibus quae docetis, ut malitiam facile praesentis temporis euadatis: nullus sane ad agrum exeat, quasi humana locustas sollicitudine uetiturus, ne diuina amplius indignatio prouocetur\'.

nee mora, omnibus in ecclesia congregatis unusquisque in ordine suo psallebat ex more. omnis aetas et sexus, qui etiam uoce non poterat, precem deo fletibus offerebat, elemosynae fieri non cessabant, quicquid bonorum operum praesens necessitas exigebat, sicut famulus dei praeceperat, implebatur.

omnibus igitur huiusce modi studiis occupatis quidam pauperrimus opus dei coeptum deserens ad agrum propriae segetis inuisendae causa, quae perparua inter aliorum sata iacebat, egressus est totoque anxius die locustarum nubem impendentem qua potuit exturbauit industria moxque ecclesiam communicaturus intrauit, sed segetem eius exiguam, multis uicinorum circumdatam [*]( 4 loel 2, 12. 15 sq. ) [*]( 1 miraculis N caelitus] diuinitus M cereis CGL aput V dominum] deum N 2 religiosus M 4 prophetam] prophetam dicens M 5 in fletu TV: fletu CGLMN 6 ctum C LV cetum M 7 ecclesiam GLXV cetera CGL Becuntur LMNT1: sequntur GT* sequuntur CV 8 docetis (scit. presbyteri) libri: docet Sauppe docet iste olim proposui 9 humanas G 11 acclesia GLMV 12 etas MV qui MNTV: quae CGL 13 uoce CGLM: uoce NTV flentib; L pr. elemosina GLT meelesine V helemosine N hele Mosinq M 14 quidquid GT pr. operum] om. M presens L preces N 15 exigebat] exhibebat M 16 huiusscemodi M paupin7 (= pauperinus) M 17 Nptum NV ceptum LM inuisendq NT: inuisende V inuisendi CG LM 18 que M iacebat] habebat M 19 totoque] totaque (?) G toto M anxios N pr. inpendentem MV impudentem G 20 cclesiam GV eccfa L 21 circumdata V )

30
frugibus, locustarum densitas deuorauit. quibus ex ea nocte ab illis finibus exterminatis imperio diuino probatum est, quanti ualeat fidelis oratio.

mane quippe sancti operis temerator atque contemptor rursus ad agrum suum male securus egrediens eum locustarum pernicie funditus inuenit abrosum et omnium circumquaque sationes integras: uehementer admirans ad castellum luctuosa uociferatione reuertitur, cumque id quod acciderat indicasset, ad huiusce modi uidendum cuncti exiere miraculum: ubi quasi ad lineam regularem contumacis hominis segetem locustarum morsus ostenderant.

tunc omnium uestigiis prouolutus intercessionibus eorum delicti sui ueniam fusa lamentatione poscebat. ob quam rem monendi occasionem homo dei reperiens docebat uniuersos, ut omnipotenti domino discerent oboedire, cuius imperiis obtemperant et locustae. pauper uero praedictus flebiliter allegabat posse se mandatis oboedire de cetero, si ulla spes sibi, qua uiueret, remansisset.

tunc ergo uir dei ceteros allocutus: \'iustum est\' inquit ut qui proprio supplicio humilitatis uobis et oboedientiae dedit exemplum liberalitate uestra anni praesentis alimenta percipiat\'. collatione itaque fidelium et correptus homo pauperrimus et ditatus didicit, quantum dispendii incredulitas inferat, quantum beneficii suis cultoribus conferat diuina largitio.

[*]( 1 ex ea Hartel: ea CGL ex MNTV 2 imperi N quantum M 3 mane] manu L atque contemptor CGL (cf. p. 8, 15): om. MNTV 4 rureu MV securus (r iil ras. a m. 1; scriptum erat secutus) L 5 pernicie CMNTV: pernitie N pr. pernici G sub pernicie L abrosum OMNTV: ambrosum C abrasum L 6 ammirans L1.MNT- 7 luctuosa] lamentuosa N cunque T accederat NT1 8 huiusscemodi M 9 segete V 10 ostenderant CGLMTV (cf. Vict. Vit. ed. Petsch. p. 167): extenderant N ostendebant suspicatur Sauppe 11 eorum] om. M 12 repperiens LIMTV 13 omniptenti deo M obdire CLV obedire G 15 posse se COLT1: poft fe T* p\' se V se posse M posse N non posse se Sauppe obedire CLV obedire GM cetero GLM 16 ulla libri: nulla Sauppe spes sibi MNTV: sibi spes CGL 17 ceteros L su*plicio V (p eras.) 18 obdientiae OL V obediencia GM 20 pauprrimus Vpr. pauperimus L paupinus M 21 suis] sui (post i spatium unius litt.) L 22 largicio (largi in ras. G) GM )
31