Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Dum adhuc Norici Ripensis oppida superiora constarent et paene nullum castellum barbarorum uitaret incursus, tam celeberrima sancti Seuerini flagrabat opinio, ut certatim eum ad se castella singula pro suis munitionibus inuitarent, credentes quod eius praesentia nihil eis eueniret aduersi. quod non sine nutu diuini muneris agebatur, ut omnes eius monitis quasi caelestibus terrerentur oraculis exemploque illius bonis operibus armarentur.