Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Tempore, quo Attila, rex Hunnorum, defunctus est, utraque Pannonia ceteraque confinia Danuuii rebus turbabantur ambiguis ac primum inter filios eius de optinendo regno magna sunt exorta certamina, qui morbo dominationis inflati materiam sui sceleris aestimarunt patris interitum. tunc itaque sanctissimus dei famulus Seuerinus de partibus orientis adueniens in uicina Norici Ripensis et Pannoniorum paruo, quod Asturis dicitur, oppido morabatur, ubi uiuens iuxta euangelicam apostolicamque doctrinam, omni pietate et castitate praeditus, in confessione catholicae fidei uenerabile propositum sanctis operibus adimplebat.

dum ergo talibus exercitiis roboratus palmam supernae uocationis innocue sequeretur, quodam die ad ecclesiam processit ex more. tunc presbyteris, clero uel ciuibus requisitis coepit tota mentis humilitate praedicere, ut hostium insidias imminentes orationibus et ieiuniis ac misericordiae fructibus inhiberent. sed animi contumaces ac desideriis carnalibus inclinati praedicentis oracula infidelitatis [*](2 Tempore] Tenpoe V In tempore L (cf. p. 4, 14) unnorum L hu- norum M 3 ceteraque CLV ceteraa (que ras.) G danubii codd. Casin. 144. 146 4 ac primum-interitum MNTV: om. CGL codd. Gasin. 144.145.146 5 exhorta TV 6 estimarunt MN 8 uicina MNTV: uicinia CGL codd. Casin. rupensis L Pannoniarum mauuIt Sauppe; Pannoni(ae superi)oris fort. 9 ubi add. Sauppe: om. libri 10 castitate et pietate L 11 pditus N 12 exerciciis M roboraretur M 13 innocua G quadam CGLN 14 eclesiam Lpr. 15 cpit CGMV codd. Casin. cepit L 16 hostium] u a m. 2, ut uidetur, T propter hostium L ac ieiuniis et CGL codd. Casin. 17 inhiberent CGMNTV: inhrerent L 18 inclinati] inquinati C GL codd. Casin. oraculi N )

14
suae discrimine probauerunt.

famulus autem dei reuersus ad hospitium, quo ab ecclesiae fuerat custode susceptus, diem et horam imminentis excidii prodens: de contumaci\' ait oppido et citius perituro festinus abscedo\'. inde ad proximum, quod