Vita Sancti Severini

Eugippius

Eugippius. Eugippi Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 9, Part 2) Knöll, Pius, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Tempore, quo Attila, rex Hunnorum, defunctus est, utraque Pannonia ceteraque confinia Danuuii rebus turbabantur ambiguis ac primum inter filios eius de optinendo regno magna sunt exorta certamina, qui morbo dominationis inflati materiam sui sceleris aestimarunt patris interitum. tunc itaque sanctissimus dei famulus Seuerinus de partibus orientis adueniens in uicina Norici Ripensis et Pannoniorum paruo, quod Asturis dicitur, oppido morabatur, ubi uiuens iuxta euangelicam apostolicamque doctrinam, omni pietate et castitate praeditus, in confessione catholicae fidei uenerabile propositum sanctis operibus adimplebat.