Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Quae referenda sunt inquirentibus, quam ob causam deus uni tantum genti per Mosen legem dederit atque hanc ipsam multa iam saeculi aetate transcursa?

Quod non Iudaeis tantum lex illa prolata sit quae omnibus gentibus constitutione naturalis legis innascitur apostolo hoc etiam confirmante atque dicente: cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt, eius modi legem non habentes sibi ipsi sunt lex qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. atque idcirco non sero dominus legem innocentiae in decem uerba collegit cuius iam insita in pectoribus humanis origo [*]( 1 Ex. 13, 18 2 ib. 11 Ps. 84, 9. 12 Ex. 33, 23. 22 Rom. 2, 14. ) [*]( 7 sonum AV 8 post admonitione legimus in AV: sine reuelatione 9 nocturnae uisioni AV 12 ante dicit legitur in S: interrogatio moisen S moysen A posteris S 15 manifestandam S essit S post suis legimus in 8: nam posteriora domini uidere hoc est filium eius terris apparuisse et saeculum periclitantem iam in finem sua passione redemisse 17 XXXII. quae-erliterunt p. 78 l. 14 om. S n 18 uni tantum] unitatem V tatam P 20 non] nondum V 23 qua V 27 insita-praecesserat om. V )

77
praecesserat. nec tarde eam saxeis tabulis rursus inscripsit quam iam antea paginis cordis insculpserat; etenim ante hanc Mosi legem habebat natura legem suam per quam et deum mundi uitaeque auctorem agnoscere et per hoc diligere in promptu erat et iustitiam erga proximum dilectionemque seruare; in quibus mandatis duobus omnis lex pendet et prophetae. igitur et illud ante iam nouerant: omnia quaecumque uultis, ut faciant uobis homines, et uos facite eis; in quo est lex et prophetae. et ut hoc etiam exemplis probemus, ante hanc legem litterae per illam naturae legem Abel iustus agnoscitur, Enoch rapitur, Noe eligitur, Abraham pater gentium nuncupatur. quam ob rem hanc Mosi legem non sero esse prolatam praecedens efficit lex naturae per quam multi deo probabiles extiterunt.