Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Saluator dicit: uos ascendite ad diem hunc, ego non ascendo ad diem festum istum; et quo modo postea scribitur de eo: ut autem ascenderunt fratres eius, tunc et ipse ascendit ad diem festum?

Ueritas mendacium loqui non potest, atque idcirco non aliud a Iesu factum est, quam quod se pronuntiauerat esse facturum. scenopegia enim solemnitas Iudaeorum non unum diem sed plures dies solemnitate conplectitur sicut et paschae festiuitas. ergo quia dixerat, non ascendo ad diem festum hunc, utique ad diem festum ipsum, sicut praedixerat, non ascendit, nam et sequitur in euangelio: haec cum dixisset, ipse, hoc est saluator, mansit in Galilaea, ut intellegamus in ea quidem solemnitate, sed non eundem diem fuisse de quo postea scribitur: ut autem ascenderunt fratres eius, tunc et ipse ascendit ad diem festum. potest et figurate intellegi hic dies festus ad quem saluator se non ascensurum esse professus est, ut in se mutandam festiuitatem doceret.