Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Quam ob causam in propheta euangelistae quattuor diuersa animalium specie designantur? Matthaeus hominis optinet formam, quia a natiuitate hominis dicens: liber generationis Iesu Christi filii Dauid, [*](5 Ps. 114, 9 7 Cant. 1, 4 12 (Math. 4, 5) 13 (ib. 23, 37) 14 (ib. 1, 12) 23 (Ezech. 1, 5) 26 Matth. 1, 1 ) [*](6 inscriptio deest in S 7 ecclesias scriuitur S 11 consistentum uipertita S 13 scripturam memorat S 14 nomen-sponsus om. S rat c fruelis P 17 eclesiam P sinagogae V 21 incipit de euangelio matthei S matthei (sic semper) P 22 ob causam om. AV 24 speciae designatur S 25 mateus S obtinet SA V 26 fili SV )

106
filii Abraham. Marcus leonis specie praefiguratur. eo quod ut leo ingenti intulit uoce: uox clamantis in deserto: parate uiam domino. Lucas adnuntiatur in uitulo, quod a sacrificiis uel a sacerdotio sumat exordium scribens: fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias. lohannes aquila praenotatur, quia spiritu euolans ad superna tamquam de sublimi profert dicens: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum.