Instructiones

Eucherius of Lyon, Saint

Eucherius of Lyon. Sancti Eucherii Lugdunensis. Formulae spiritalis intellegentiae Instructionum libri duo Passio agaunensium martyrum Epistula de laude heremi (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 31). Wotke, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

Qualiter intellegendum est illud: ecce hereditas domini filii, merces fructus uentris; sicut sagittae in manu potentis, ita filii excussorum?

De futuris se ibi loqui propheta significat qui post illam sessionem surgendi tempus declarat; id est, posteaquam dederit dilectis suis somnum, ostendit quae futura sit resurrectio illa sanctorum, dum dicit: ecce hereditas domini filii, merces fructus uentris. ipsa itaque domini est hereditas in filiis quam pro mercede fructus uentris indeptus est, quia saluator fructus est uentris cuius utique merces est, ut ei gentes hereditas sint quas per fidem generat in filios. sagittae [*]( 3 Ps. 121, 3 7 ib. 123, 5 13 ib. 125, 4 19 ib. 126, 3 squ. ) [*]( 3 hierusalem V ierusalem A 4 sequimur AV 7 sciendum V m scribitur] dicitur AV 8 inmensum P 9 ara PAV 10 interpretatur AV 18 glacie torrentis V tempore A V 20 uentris] uestris V 27 de r fructus A 28 uentis P ei supra lin. P 29 quas] quam A V )

102
autem apostoli recte appellantur qui orbem terrae quasi uolatu peragrantes doctrina sua infidelium corda penetrarunt; quos filios excussorum, id est prophetarum, optime propheta designat. nam utique cum in prophetia sua excutiuntur prophetae, quid aliud in illis nisi inuenti apostoli manifestantur? excussis itaque prophetis, quia apostoli generati sunt, recte appellantur filii excussorum.