Epistulae
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
Intercepisti nostrum nescio quem secuta consilium. nam paruulum tuum, quem studiorum liberalium debuit cura suscepisse, ante iudicii conuenientis tempora religionis titulis insignisti. ueneranda quidem ecclesiastici forma seruitii, sed quae ad duas partes animum non relaxet: unum et difficile iter est quo itur ad Christum nec occupatos multipliciter aliquando uia arta suscepit. properantes ad se de disciplinis saecularibus salutis opifex non refutat, sed ire ad illas quemquam de suo nitore non patitur. iam si eum mundo subtraxeras, mundi in eo schemata non requiras: erubesco ecclesiastica profitentem ornamentis saecularibus expolire. adnueram quod per Patricium diaconum, quantum ipse asseruit, postulasti: quid oportuit eum aliter ad me, quam diebus ipsis inuentus est, destinari? si iudicium meum consulis, uolo ad me pertinentes magis merito sanctos esse quam titulo. uere animum meum de quietis statione ad cogitationum pelagus expulisti. suscepi tamen deo auspice sanguinis mei uernulam. nunc restat, ut conatibus meis fauor caelestis adrideat et neglegentias hominum piae moderationis ubertate conponat. domina, ut supra, salutem debitam dicens precor, ut nunc geminam sollicitudinem pro utrisque suscipias et deo nos commendare adsiduis precibus non omittas.
Lenocinium est, non gratiae sacramentum quod tantum praesentibus exhibetur: amicitiae sinceritas et longe positos [*]( VIIII. 2 camellae LTVb, camelle BP 4 paruolum B 5 suscipisse B, suscipere LTVb 6 aecclesiastici B (et sic l. 12) seruitiis B 7 relazit B 8 occupatus BL 9 uita Sirm. disciplininu T 13 ezpulire B 14 diacs B ipse asseruit Pb, ipseruit BLV, imperauit T 15 istis fort. 17 magis] magistri L 18 eogitatiane L1, cogitationem B 19 uernolam B, uenulam Fabri codex 90 ut nt B fabor B 23 nos B, nostro LPTVb 24 adsia duis B non o.] Domi|natas L ) [*](X. 28 amiticie T. )
Suscepi litteras multiplici gaudiorum dote locupletes et gratiam circa uos dei quam noueram nuntiantes. protinus testibus Christi nostri cum lacrimis, quas suggerebat hilaritas, indicata patefeci et quod per ipsos inpetratum fuerat gratias [*]( 1 relinquid L fedis B intelligat B 2 benefitia B desinet B debeo] deo B 3 tranl B preuenisti B 4 lucem B 7 cupilia B dilegibus B 8 rimatus est] rimator B, rimatur fort. alciori B 9 maerores scripsi, matores B, maiores LTVb accenderes Tl et Schottus, adcenderis B, accenderis PT2Vb, accederis L cuoetibus (e in ras.) B 10 dibuisti ,B mediolansibus L, mediolaninsibus B1 11 te ex ti L tenebre L possiderunt B 12 anplexibus B inbare B 14 praefanatus B memor d. donationem om. L in mg. add. m. ant. 15 haec L1 repotans B 17 disperationis BLV ) [*](XI. 20 suscipi B locupletes Pb, locupletis B, locupletas L TV 21 graciam B nunciantea B 22 sugerebat B 23 imperatum T )
Fero uestrarum abstinentiam. litterarum, si sic ad incrementa gaudii mei pertinet quod tacetis: non est molesta paginalis intermissio, si cum splendidis dictionibus iunguntur rara conloquia. quod de gratia circa uos dei, quod de sanctis parentibus praesumebatur accipio. iam suffragiis amicorum dei, qui tibi pater et frater est, agnouisti. uere dictionem tuam sine lacrimis, quas dabant gaudia, non relegi. nolo apud te quae de te sentio uerborum inportunitate producere. labora ut quod suggerente in sensibus uena inuenis conponas eloquentia. nihil tibi a domni Fausti et domnae meae matris tuae filio minus est, nisi quod ipse studiose subtraxeris. parcat tibi tamen deus, [*]( 2 piae B copola B 3 serenũ T moribus T 4 peroccupauit B relinquid B 6 gracia B 8 prouintialis LV 10 quae-redderer om. B aut scripsi, et LTVb 11 offitiis B honerosus BLTV 12 exsequi (se corr. uid.) B, exequi T simplicetis L XII. 16 messale BLT 17 absentiam Sirm. 18 paginales B 19 si] sic B 20 perentibus L 21 praesummabatur B, praesumatur LTVb 28 dabant T*, dabunt LPT1 Vb, debunt B 25 sentibus B 26 et ex a? corr. B 27 ipse B, ipsa LPTV, ista b studiosae BV )
Peregrinari me in solo patrio nobis absentibus crederes, etiamsi ualerem. at cum aegritudo mihi et quorundam insistat infirmitas, inter utrasque quid faciam? quis uno tempore et morbos ferat et perfidos ? scias nulla cautione, nulla innocentia in ciuitate nostra quae deo medio promissa sunt custodiri: totum felicitati tribuitur, nil amori: circa humiles rara dignatio: optimus ille qui celsior. sed haec ego non pro mei, cui nihil superest quod sperem, consideratione suspiro: dolet mihi illos perire quos diligo. plenius uobis rem omnem et quam propter studium uestrum inuidiam contraxerim homo uester insinuabit. ego honorem salutationis inpertiens rogo, ut scripta mea et domno Auieno et domno Liberio protinus contradatis, et per ipsum, qui uobis Panfroniam nostram sanam tribuat, coniuro, ut mox me quid responsi dederint instruatis : quia si regius occupatione aliqua negatur aduentus, ego ad uos deo meo suffragante sub quauis membrorum meorum fragilitate uenire festino. [*]( 1 esse tui Pb 2 debis B nosse] nos B ee (alt. e 1 ex t corr.) L, om. B 3 m T, mihi BLV salotationem (em in ras.) B 4 me d.] medium. B de om. T 6 exspecto L XIII. 9 crederis B 10 ad B 11 utrasque B, utraque L PTVb 15 optin\' L 17 plenius-studium om, B 19 insinuat B ergo B 21 Pamfroniam Sirm. contribuat P V (con exp. V m. 1) b, ∗∗∗tribuat L 22 ciuro V, cũ iuro T moi] uos Sirm. instruates B )
Deus sanctitatem tuam misericordiae suae et gratiae prosequatur insignibus, qui de humilitate mea rem amici faciens dignaris esse sollicitus et me meosque promittis peculiari affectione te colere. scio, quia deus propitius tibi sic gratiam inuicti principis contulit, ut humilitas ecclesiastica non periret. uere, domne Helpidi, si dignatur pius rex de seruo suo esse sollicitus, tu fecisti, cuius animo nullus amicorum uicem poterit repensare. scias me tamen cotidie diuersa adfligi qualitate morborum, ita ut de uita desperem. rogo tamen honore salutationis accepto, ut domnum Faustum et filios ipsius memor animae tuae sinceriter diligas et pro mea anima, quantum praeuales, orare non cesses, quia non remansit in luce quod sperem. rogo etiam, ut me frequenti digneris alloquio et si domnus noster ad Liguriam uenturus est intimare procures.
Bene est animo meo, quod grauatum peccati fasce meministis et inter illas sacri pectoris curas, quantum epistolae ad domnum Auienum destinatae manifestant, personae meae non emergit obliuio. deo gratias ago, qui per indebitam delinquentibus clementiam solita miseratione succurrit, dum eos sanctarum animarum intercessione sustentat. non credo, quod inter orationes deseratur quem nobilitatis alloquio. saluto ergo humilitate qua dignum est et rogo, ut illi adsidua orationum donetis suffragia, quem commemorationis pascitis ubertate. [*]( XIIII. 2 hilpidio BLPTV diaci B 4 facies B 5 dipares B et me] me esse et B meosquę B & recolere T sit T 7 aecclesiastica B 8 bilpidi PTV, hilpidis B, nhilpidi L 10 cotidiae B adflici B 11 desperem Ph, diaperem BLTV 12 adcepto B filius B 13 anima mea Sirm. 14 praeoalis B cessis B remansis B \'quod quod B 16 ad L.] alliguriam L procnris B ) [*](XV. 18 stephane L 20 pectoris] peccatoris B 21 destinate BL 25 orationis B 26 qu.a (i eras.) L 27 pascetis B )
Olim ad beatitudinis tuae scripta responderam, si facile fuisset Romam pergentium itinera deprehendi. ecclesiastica humilitas a mundi potentibus quasi res peregrina transitur. ut primum tamen domnus Dioscorus Romam perfunctus pii laboris remeauit officio, ad restitutionem debiti reuerentiam uestram suspiciens adspiraui. uos filios uestros, domnum Faustum uel sanctam progeniem ipsius redire Romam cupitis, nos manere: dispar sententia ad unum affectionis callem sine errore reuertitur. deus tamen optimus dispensator quod felicitati eius scit conuenire disponat. mihi domni Fausti suorumque prosperitas praesentiae uice blanditur. domine mi, salutationis cultum pleno amore dissoluens codicem quem dedistis filio uestro domno praefecto remeante transmitto: uos meum aut illum quem promisistis, si placuerit, destinate, illud tamen specialiter conferentes, ut orationum uestrarum numquam me propugnatione nudetis, quia nullus mihi murus potior esse aduersus peccati arietem poterit, quam si illarum me tutela defenderit.
Non clauda fides est opinionis antiquae, quae perhibet quod propinquitas generis non defrudetur longinquitate regionis. manent familiarum suis iura cardinibus nec quae sunt diuisa habitaculis dissociantur animabus: percurrit aetherius uigor, ubicumque carnis cognatione producitur, et illa caelestis portio unius patriae non continetur angustiis. sic tu, domna mea, [*]( XVI. 4 itenera B depraehendi B 6 dihoscorus B 8 suscipiens L Faustam] Paulum Sirm. 12 mihi///| B I 13 m T, mihi BLV 16 promisistes B ) [*]( XVII. 21 apoemie T 22 clada B1 est om. Sirm. antique B 23 non d. 1. regionie om. L add. in mg. defraudetur P2T 25 habiculis B ethereus T 26 productor B 27 unus B1 )