Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

XXIII. ENNODIVS FLORO.

Spectabilis uir Eleutherius in negotio suo, quod a domno praefecto audiendum Vicarius susceperat, ad amplitudinem uestram a me commendaticias sperauit, credens salua iustitia opem sibi integram posse subpetere, si meis apud uos iuuaretur alloquiis. rogo ergo honore salutationis exhibito, ut ei, si uere contra aequitatem laborat, manum medicam porrigatis, quia nefas est, ut in praeiudicio bonae causae prodesse sibi calliditas uideat quod molitur.

XXIIII. ENNODIVS FAVSTO.

Vsum suum benignitas uestra supra homines locata custodit. uere medicina est cura sanctissimi: nam uenerabilis conscientia deo semper insinuat quod requirit. digressis uobis acrior me calor exussit et ad omnem desperationem praecipitante diabolo [*]( 6 2 caleeti L curratio B 8 mox om. T me om. Sirm. 5 prosequi mi B ) [*]( XXIII. 10 heleutheriuB B a] ad B dno T 11 sasciol perat B 12 commendatitiae B, commendatias L sperauit] r* impetrauit Pb 13 subpeterea B iuberetur B 14 ne L 15 porrigatee B 16 pxaeiuditio B 17 mulitur B ) [*]( XXILIL 19 fausto ex floro V m. 1 21 scanctissimi B 22 requiret B 23 callor B exussit| (ussit in ras.) B et om. B homnem B dieperationem B praecipitanti (alt. i in ras.) B diabulo B )

216
uela patuerunt. uenit ad me medicus et dixit se quod faceret non habere. hinc mihi maior spes, quando homo cessauerit. continuo me cum lacrimis ad caelestis medici auxilia conuerti et domni Victoria oleo totum corpus, quod iam sepulcro parabatur, contra febres armaui. scit deus meus, mox adfuit magni militis imperator, et quod per testem eius idoneum poposci incunctanter obtinui. mox feruor ille aeterni frigoris procurator intepuit et hora nona, sicut legitur, Christo meo mandante discessit. scio orationis uestrae tempora, scio lacrimarum copiam in illo quoque momento iuuisse laborantem. ecce indicia uotiua non tacui: sed portitorum raritas desiderium commune suspendit. nam me multum iuuat releuatio uestra, quamuis a uobis minime, qui laeta respuistis, optetur.

XXV. ENNODIVS FAVSTO.

Mox ubi me gratia superna respexit et animam de iudicii caelestis uicinitate trepidantem concesso, ut melioraretur, uiuendi laxauit spatio, magnitudini uestrae beneficia per litteras diuina non tacui. uere cessantibus medicis illius, qui innocentia et lacrimis emitur, medicina non defuit. credite, nisi mihi subuenisset destitutio curantium, nil ualerem. nam quia aegrescebam hominum studiis, coepi neglegentia iam sanari. haec quidem prioribus intimata sunt: sed occasio praeteriretur, adieci, sperans obsequio salutationis oblato, ut me de prosperitatis uestrae, de qua pendeo, (statu) subleuetis alloquiis. [*]( 1 mendicus L facere B 2 haber B spes] i do T add. 8. l. m. 2 4 oleum B sepulcbro LPTV 6 teste (fit uid.) B 7 optenui B 8 ora B criato B, domino Pb 9 diacesMsit (alt. s m ras.) L uestre B cupiam B 10 quoque tempore Y iubisse B 11 set (t in ras.) L 12 iubat B ......quamuis scripsi, quam BLV, qua T, quae Pb a om. B menime B 18 reepoistes B optatur T ) [*]( XXV. 16 ubique (que deletum) B 18 magnitudini∗ uestre B 20 et om. B emittit otio currantium (medicina-destitutio om.) B 21 namquia nam quia B 22 egri6oebam B per negligentiam Pxb 24 adieci Sirm., adie BPTVb, adie. L oblato B in ras. 25 uestre B statu addidi, om. libri )

217

XXVI. ENNODIVS AVIBNO.

Necesse est, ut qui desiderat scripta uestra non taceat nec silentii exemplum tribuat qui qui alloquium. iuxta orationum uestrarum suffragia, quos innocentia et deuotio deo nostro facit acceptos, meliorem me esse iam sentio, desiderans honorificentia salutationis inpensa quam bene ualeatis agnoscere, quia post receptam salutem unicum est solacium bono uestrae prosperitatis adtolli.

XXVII. ENNODIVS BARBARAE.

Quamuis adhuc inter extrema sim positus et pro peccatorum meorum mole domni mei beneficia, dum mereor in longum conteri, non sequantur, reuerentiae tamen uestrae obsequiis quod debet pendens anima non omisit. paene iam uocatur ad iudicium et adhuc suspicit in hac luce quos coluit. quam uera est illa sententia, quod sanctus affectus nec morte pereat! ergo, domina mea, seruitiis uos debitae salutationis prosequens rogo, ut agnitis quae circa me geruntur pro illo quo omnibus eminetis et sanguinis nitore et conuersationis radiis, domno meo apostolo et ceteris eius fratribus subplicetis, ut per eos exorata dei potentia clementiae suae, quae tarda esse non solet, beneficia non refrenet.

XXVIII. ENNODIVS BEATO.

Qua mihi uicissitudinis, qua obsequiorum cura pensabitur, quod te et frequentibus paginis alloquor et officio sermonis [*]( XXVI. 4 cupet B 6 adceptos B me esse] messe B 7 agnoscerem B 8 solatium BTL uestre B ) [*]( XXVII. 12 quamui. (x eras.) B 8*1 L c eras. et i in ras. 13 mole] ole ei B domui scripsi, somni LVb, omni B, sflptus T 14 ueetrae b, uestrae (ueatre B) et BLPTV 15 debit B pene BLT 16 Buspicet B 18 domna Sirm., dona b serniciis B proseques L 21 eos] uos b 22 ezortata L tuae b soleti B 23 refrenit B ) [*]( XXVIll. 26 uicessitadinis B osequiorum B 27 te et] te in Pb, te et in SiNn. )

218
tui in lucem exire publicam non detestor? non me aetas tua, non ingenio meo potest reuocare par formula. eligo benignis plus credere quam peritis, ut bona originis anteferant studiis: quod fidelis es, diuini est muneris in natura: eruditio per deum ueniet res secunda. necesse est, ut totum tibi amor integritatis exhibeat primarum partium insignia iam tenenti. ergo honore salutationis accepto noueris me iuxta petitionem uestram epistolam ad uos admonitionis quamuis sub festinatione dictasse, quam ad domnum patricium Symmachum idcirco dirigere procuraui, ut quod in ea emendatione dignum est corrigatur. sed propter subreptionem neglegentiae te quoque eius exemplaribus informaui. qua de re tu apud te esto et caue ne tibi ad te perlatam manifestes conprehenso superius eminentissimo uiro ceu rem nouam postulans, quia si eius eam magisterio placuisse cognoueris, ad notitiam perferre eorum qui sapiunt non timebis.

XXVIIII. ENNODIVS BEATO.

Non mihi tuus error inlusit nec retrouersa decepit adfectio: tu aetatis naturae propositi ordinem custodisti: ego deliqui aliter de te quam poscebat ueritas iudicando. ad hoc redeunt quos diligentia insulsa captiuat. proinde iam sine circuitione loquendum est. quo te inmemorem tui duxit insana praesumptio, ut sancto presbytero diceres in uersibus illis quamuis in temporis momento conpositis aliquibus uideri affectum coniugalis gratiae non expressum? aut ego diffamareuolui quod scripseram ? aut epitaphia hoc poscebant aut ratio? quis hoc inperitus, [*]( 22 cf. Terentii Andr. ns. 202 ) [*]( 3 origenis B anteferani T - add. m. 2 ut uidetur 4 in in & corr. T m. 2 7 honore om. B adcepto B notteris (e in ras.) B 8 ammonitionis T suffestinatione B 9 symmacum iccirco T 10 diregoJ B Pcuraui L, prorogaui B 13 manifestis B, manifestas L1 conpraehenso B 14 emmenentissimo B 15 eorum perferre LPTVb ) [*]( XXVIIII. 20 ego] ergo B diliqui BL 22 infusa Pb 23 praesumtio B 24 presbitero diceris B 25 mumento B 27 epjtafio B )

219
quis tecum sanitate uacuus dixit, ut carmen, quod in summam gratiam domnus Faustus excepit, te et participibus tuis rodentibus laederetur? forte de tertio Phaleucio qui Terentianum nesciunt habuerint, quod de una syllaba quaerentes occasionem loquerentur. uere dignus fui ista quae pertuli, quia et scriptum est margaritas ante inmunda animalia non esse mittendas. quamuis dictionum et inperitiae meae bene sim conscius, te tamen nec scire aliquid nec sciturum ante didiceram. uale et ad alios te, de quibus debeas loqui, conuerte.

XXX. ENNODIVS ADEODATO PRESBVTERO.

Acerbo aegritudinis inpetu et ualida febrium nimietate contritus, cum ut fidem ueteris testimonii Christus noster in me quod in Lazaro fecerat ostendisset et euangelii fidem praesentibus declararet exemplis, litteras uestras accepi. ordinauit ille qui potuit, ut diebus quibus uitam restituerat amicorum quoque suorum eam et confirmaret et fulciret alloquiis. de uersibus, unde tibi portentum illud dixit, risum mihi stulta iudicia fecerunt. scias illos in summo pretio apud domnum habitos, quamuis in temporis angustia et ueredarii transcursione conscriptos. sed si eos non scripsisti, nec facias. mihi sufficit, dum feci, uota conplesse. nunc ad eam partem me confero, quae specialiter a sanctis poscenda est, ut pro aegro et amante [*]( 6 Matth. 7; 6 ) [*]( 1 dUit-l. 9 conuerte om. T 2 domnus] dom B particibus Ll 3 lederetur B, laederentur LP1 V faleucio LV, falicio B 4 siUaba B, sylla LV occasionem L1 5 et B, om. LPVb 8 aliquid] se B, rem fort. 9 de om. b et Birm. ) [*]( XXX. Incipit extrema pars epistolarum ennodii inscr. T(recetm6 wr. 469) 11 ennodins om. T presbitero B 12 nimitate X* 13 ut m ad corr. T m. 2 (aine causa, nam at fidem pro ut fides esset duxisse uidetur) 17 eam] amet B confinnaueret B et om. B aloquiis B 19 praecio B habitus B 20 neredarii scripsi (cf. p. 194,25), uiridarii BLPТ2Vb, uiridiarii T1 conscribtus B 21 non s.] conscribsisti B sufficet B 23 a Bb, om. LPTV amantem B )

220
adtentius ores et, si mereor, crebra mihi et instructionis et consolationis praestes alloquia.

XXXI. ENNODIVS BOETIO.

Consideratio magnitudinis uestrae exegit epistolare commercium, sed festinatio portitoris epistolam breuitate conclusit. non potui morari properantem, sed nec his uacuum muniis propter res necessarias emisi. crebras super domo, quam poposci, litteras destinaui. si possibile est cupita tribui, iam referte, quia omnia aedificia sub neglegentia consenescunt. domine mi, salutationis obsequia dependens rogo, ut iuuetis sine uestro dispendio supplicantem.

XXXII. ENNODIVS SVMMACHO.

Rem necessariam prouidet qui parenti omnium orbatos et peregrinos insinuat: unica uia est apostolatus uestri solacium, quae medetur externis. absit adflictos dicere quos ad uos contigerit peruenisse: creatores patriam opes alibi non requirunt quos coronae uestrae cura susceperit. praesentium baiulus, ortus nobiliter profutura ad testimonium ingenuitatis studia Romana requirit. hunc beatitudini uestrae mea subplicis uestri commendat adsertio, ut salutationis seruitiis dignanter acceptis quod usu facitis pro mei consideratione geminetis. [*]( 1 oris B et si] si Sirm. 2 consulationis B praestis B alloquia b, eloquia BLTV, eUoquiA P ) [*]( XXXI. 4 boethio BLVb 5 exiget B, extgit P, erigit b 7 potuit B 8 ejuisse B 9 poposci] pesce B 10 edificU B; eius adà. LPTYb conseniscunt B 11 mi Pb, mihi BLTY ut] ut uos Pb iubetis B. ) [*]( XXXII. 15 proaidit B orbatus B et (ut uidetur) L 16 pere. grin\' L uia om. B solatium BLT 17 meditur B exianis L adflictus B 18 creatores (i. e. patres ucl pareatee) scripsi (cfEpist. VII 31, VUII 4), creatoris libri 19 cura T 8. I. susciperit B praesentum T et Sirm. baiolns B 11 requiret B hunc BL, nunc PTVb 22 seruitus L adceptis B 23 facetis B geminetur LTVb )

221
XXXIII. ENNODIVS HORMISDAE DIACONO.

Et quod es miseratione ornatur et quod futurus es pietate conquiritur, et diaconum his studiis extulisti, cuius rei promittit cura pontificem. praesentium baiulus honestus moribus natura sublimis genuini solacii orbatus praesidio Romam pro honestis artibus, licet peregrinaturus, expetiit. uide si mereantur a religioso bene nato locupleti iuuari ista quae praetuli. nunc officio salutationis exhibito rogo, ut si me, si bonam quam coemisti opinionem diligis, inpensis portitori adulescat auxiliis.