Epistulae
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
Quis uestrae affectionis inmemor nisi qui est inhumanus existat? quis totius religionis personae apud deum nolit habere suffragium? ego maxime, qui et grauibus peccatorum sarcinis premor et uestram gratiam obtinui, quae res mihi absolutionem integram pollicetur. salutans ergo ueneranter et debite spero, ut pro me per omnia sanctorum loca uota facias: quae consecutus dei beneficia sine mora dissoluam, quia conpertum mihi est, quod mereris audiri.
Si offensa praestat, ut magnitudinis tuae scripta geminentur, quam uellem saepe illa sereni pectoris tui tranquilla turbari? et nisi aduersaretur proposito, causas indignationis ingererem, quando quod amor non meretur per culpas optinui. ego tamen errore uacare me nuntio in ea causa, in qua dum accusatis neglegentiam, praemium contulistis. puerum turbatus direxi, [*]( VI. 5 taceret Tl 6 ad (d 8. I.) Y transmitterem (tt ex s ? corr.) L 7 reueletis L ) [*]( VII. 13 exsistat V nollet B 15 gratiam uram (urim in mg. add.) B 16 uenerantur Tl 17 quaeJ quem B 19 mereres B ) [*]( VIII. 23 sepe B 25 obtinui per culpas b 27 praemium V a exp. m. 1 )
Scio magnitudinem tuam grandibus dei beneficiis abundare et promissam circa amicos seruare constantiam. nescit animus uester incerta polliceri amorem sine aliqua inminutione custodiens, et ideo securum me post deum uestris trado et commendo manibus et dei beneficia in quibuscumque negotiis per uos mihi euenire non ambigo. domine, ut supra salutationis honorificentiam soluens rogo, ut frequenti me epistularum uestrarum releuetis alloquio, quia summum mihi a deo munus conceditur, si de uestra meruero sospitate gaudere, quos fides et integritas omnibus, qui deum timent, facit acceptos.
Posset amicitiarum religio et adultae inter nos planta gratiae nulla discretarum sentire damna regionum, si quod negatur aspectui pensaretur alloquiis et pigro corporum onere diuisi [*]( 7 naratione T mi PTb, mihi BLV 8 gesseres B* scribus] flnit add. LPTV ) [*]( VIIII. 10 ennodias om. T marcellino T 11 habundare PT 13 pollicere L1 aliquae B immutatione b 16 domine mi P sapra Bx 17 ut T 9. I. m. 2 frequenti me] frequentissime B 18 mihi summum T 19 quos] quia Sirm. fidia B ) [*]( X. 22 ennodius om, T 23 possit Bb, poscit coni. Schottus 25 corpore T\' honere T )
Si diligentiae memoria circa personam meam animus uester non exueretur, si reuerti eum ad iudicium sublimitas tua non cogeret post fauorem, frequentia scripta prorogares. sed quid faciam, quia non ualidis radicibus nititur amor indebitus et cito ad examen reducitur quicquid gratiae aura subripuit? me noui solum prius debuisse diligi quam probari: hunc tantum fructum de caritate possedi, quem incognitus prouisione subtraxi. sed uos conuenerat non cito ab eo, cui amici nomen inposuistis, abscedere, ne non semper ad meam culpam redeat quod promissa mihi non tenetur affectio. solet enim esse ignara districtionis deuincti conscientia, et opus est ut perpetuo teneat quicquid semel fidum pectus acceperit. salutem ergo debitam dicens spero, ut despicientes rancida potentum fastidia honorem uestrum et quam deus tribuit possibilitatem humilitatis fascibus sublimetis. cuius rei fidem interpres animorum lingua confirmet et testimonium fidele mentibus deferat caritas monstrata per litteras. [*]( 1 credetia B iudicare BТ1b et om. b 3 pape B esse LVl 4 mereor] meo B (post meo spatio 3-4 litt. uacwo) 5 expendere PTb, expendet B, ezplandere L, expludere V (ln in en corr. m. 1) ) [*]( XI. 7 ennodius om. T sanario B 8 memoriea V 9 exuretur V 10 cogerit B 12 subrepuit B solum noui LPTVb 15 db V h eras. uidetur imposuistis amici nomen Pb 20 dispicientis B, despicienses X1 ranceda B 24 litteras] finit add. LTV )
Geminantur dei dona sperantibus et duplici exuberat gratia , superna beneficio: largis meatibus caelestium munerum unda procurrit: transeunt haurientis ambitum quae a Christo ueniunt fluenta donorum. sola uena est quae maciem nescit et defectus abiurat, tantum cursibus suis suggerens quantum meretur pectus sitientis accipere. cui aduertite quid occultus sapor infundat, quando ardorem limpha conciliat et siccitatem labiis aestuante animo inriguitas uiui fluminis gignit. talis est uestrarum ratio litterarum, quae quantam afferunt desideriis satietatem tanta pariunt et augmenta, quarum profunditas et bibitur et optatur, et ita puro ditant gurgite, ut occulto ab eis uiscera subfundantur incendio. in quibus cognatas uideo flammas et pocula et diuersitatem naturae in peregrinam coisse concordiam. domine mi, longum terris deo nostro tribuente uitae beatissimae exemplum praesta et per religionis sanctae philosophiam non in hac tantum uita sperandum esse contemptu saeculi praesentis ostende.
Quantam cura mea, quae affectui uestro per necessitudinem militat in dies suggerit, nulla commeantium essem damna commentus, nisi ad illud unicum solamen absentium, quod in [*]( XU. 2 ennodius om. T stefano L 4 Buperna gratia L Pb largiBsime actibus celestium B 5 percurret B transeant V1 aurientis BP, aurientis L 8 sicientis LV 9 limpfa B 10 estuante B, eetuanti T gignet B 11 quantam b, quantum BLPTV affe r̃ | L sacietatem LTV 12 anmenta L post ras. 14 cognata T 16 mi] mihi BL V 17 presta B 18 pliylosophyam LV, lilosophiam B uita tantum LPTVb ) [*]( XIII. 20 Epistulas 13-18 primus edidit Sirm. 21 apollenari BLV 22 nostro T 23 suggesserit L1, suggere B essent Sirm., ee T, essem uel esse in B 24 commentus scripsi, contentus d u BL V, contemptus T alud L unicum illud Sirm. )
Frequentia et necessitudini et amori exhiberet conloquia pectus obnoxium, nisi desideriis remedia sua subduceret discretarum consideratio sine medela terrarum. quicquid enim [*]( 1 concurreient Sirm. 2 uenientium LTV nesciat T* u q ex qd T corr. 3 ponimum L delegendus BLTV 4 nostre T ///scripta B cõmitti B ~ atram. fusco add. cocidl sionem L\' 5 prostamus B 6 cnpitati F exegit B, exigis Ll iccirco T 7 oportunitatem BLTV 8 inmeritus Bl 9 inoportnnitate B reddeat B 11 paginale BLV; ad mnnus uel uubeidium paginale fort.; cf. WienerStndien II p. 251 12 mihi T 8.I. m. 8 18 pagiDa B1 LV; fort. pro pagina 14 domine//// Y 15 uenerabilem| unus B1 16 sollecito B 17 et meam T suspitatem Bx ) [*]( XIIII. 20 necessitudinem B eziberet BL1, exhiberi T1 21 sna om. Sirm. subducerent LTV descrstaram B 22 rtedilla B, medelam F1 ) [*]( YI. ) [*]( 6 )
Rarum eat ut necessitati amor fultus necessitudine colla summittat: uix contingit ut seruiat qui imperator est semper et suo iure dominatur affectus. quo umquam regium diligentiae nomen inpeditur obstaculo? cui libera caritas mancipatur obsequio? excusationem de aliquo timore non adhibet, nisi qui animum deuinctionis abiecit. mens quae pietati militat, etsi sint dura principum iussa, non metuit: nulla sunt tam barbara iura populorum, quae non reddi filio debita materna patiantur: quicquid in orbe gentium est ab humanitate non discrepat: quicquid in mundana luce gignitur fructus uteri requirit et seminis: sola nobis cum cunctis animalibus causa et [*]( 1 cathena T 2 interaalla (ter in ras.) L . posset B 3 cupia B 4 mutainter V (i postea add. m. 1), mutinter L (a s. I. m. 2) 5 oportunitas BLTV aubtrahetur B 6 possent B 8 exibens BL* 9 maeae V ) [*]( XV. 13 eupraepiae B 16 numquam V diligentiae B, diligentia LTV 17 inpeditor B, impe«ditar L n fort. eras. 18 adhibit B, ad*ibet L 19 piaetati B, pietate LTV 20 iussa] iura T 21 iura] iassa Sirm. quem T 22 gentium] genitum SWm. 23 gignitor (tnr in ras. m. 2) T fructui ex fructtia L m. 2 fructuB uteri T in ras. m. 2 requiref/ B (e corr.), uestri requirat T 24 ea causa fort., cf. Wiener Studien II p. 252.. )
Diu est quod animus meus illa qua solebat releuari expectatione torquetur. in longum traxistis silentia, nulla necessitate conpulsi. non fui huius imitator neglegentiae, ut neque ego scripta prorogarem, sed ad dies conticui superuenturi spe inlusus alloquii. nunc tamen uicit deliberationem meam iam matura amplitudinis uestrae taciturnitas. debet euelli silentium, quod duriter in quadam radice conualuit. geminis ergo prospiciunt scripta nostra conpendiis: et perlatorem Benenatum hominem propter fugaces suos uenientem conmendo et desideriorum bona non differo. ergo uale, mi domine, et pro uoto tuo circa me geri prospera cognoscens paribus me accelera releuare sermonibus, quatenus et perlator de beneficio gaudeat et ego subleuer de responso.
Postquam meritis uestris dignitas restituta est et honor quem exigit uita conlatus, nulla beatitudinis uestrae pro peccatis meis scripta suscepi. aliena est a proposito uel a moribus uestris circa supplices quae in me seruatur obliuio. temeritatem meam pontificalis non accuset auctoritas: uix est ut diligentia quid iuris possit habere respiciat: numquam se metitur quem stimulat caritatis imperium. additur quod perlatori [*]( XVL 3 quae B rlreleua L 4 torquitur B silentia silentia B 5 neque] mea Sirm. 6 sed] si T 9 in radice quadam T 10 prospititint V scripta nos propt (tra—hominem 8. 1. add. corr.) B bene natum TV 11 commendo BT 13 accelera renelare (reuelare in ras. m. 2) T, acceierare LV, adcelerare B, attolle Sirm. 14 sermonibus quatinns T ift ras. m. 2 quatinus LTV benefltio V, befieSo L ) [*]( XYIL 17 Ennodius Stepbsno episcopo Sirm. stefano BL 18 dignitas] uestra add. Sirm. 19 exegit B 21 snpHces B temeritatem V te postea add. m. 1 22 accuBat B 24 addetur B )
Ad quantum me fastigium perduxerit donum spiritalis alloquii, angustia testaretur, si sermone ualeret ambiri. ad quod enarrandum idonea non est mentis exilitas nec sufficit oris egestas. uos enim mei memores extitisse quid aliud computabo quam peccata superari? memoria uestri omne quod actuum obscenitas potuit ministrare iam depulit et per sudum respicere supernum munus indulsit. domine mi, salutationis obsequia decenter inpertiens deum rogo; ut cirea paruitatem meam illa anima., ia. qua omne quod deus mandat exuberat, dignationem pollicitam sine aliqua procuret inminutione seruare. quam rem ex arbitrio mihi contingere frequentium declarate testimonio litterarum. [*](1 presentium B adibere L post ras bene natum L TV 3 offitio V 5 releuari (u eras.) L procurer B in Mg. add. mi BT, mihi LV seruitatem (u poet t yn ras.) 11 7 omittis T1... ) [*]( XVIII. 1Q Ennodius Eulalio episcopo Sirm. 12 angustiam B 14 extetisse B, ex|extitisse L 16 act*um L 17 mi T, mihi BL V salutationes L1T1T 19 meam. B 8. t 30 pollicitam s. a. proeuret T in ras. m. 2. immutatione V (uta m inu corr. m. 1), imitatione B\' 21 mihi T in ras. tn. 2 )
Deo gratias, qui iuxta desideria mea, ne aliquando ab scriptione temperem, negotiosa facit esse conloquia: potest enim et utilitati prodesse quod exigit uis amoris. proinde, domine, indicia meae. ualitudinis faciens fugacem puerum uestrum Germanum uocabulo, qui ante triennium lapsus est, me suspicor inuenisse, de quo indiculum destinaui: qui si uere uester est, mature sequenda cognoscam.
Multiplicibus ueneratoris uestri adfinis mei Iuliani negotium Marcellini laborat insidiis, qui ad querelam tantummodo paratus de iudicii integritate diffidit: uitat quae optat examina. nam postquam nescio quod praeceptum ad Genisam exhibuisse perhibetur, praedictus supplex uester ad Mediolanensis fori audientiam mox cucurrit et per triginta aut quadraginta dies praesentiam suam publico, sicut oportebat, ingessit iudicis. contestatus est ipsum Geuicam, qui ordinatus adserebatur inpulsor : . ut susceptum suum ad indicia destinaret, admonuit. domnum quoque Trasemundum, sicut ex litteris ipsius poteritis agnoscere, fecit scire. sed nihil apud eum profuit, cui solae latebrae in causa misera possunt esse remedio. pro quo rogo, quamquam apud uos precibus opus non est, ubicumque ueritas innotescit, quia omnia huius rei instrumenta [*]( XVIIII. 3 iosta T mea om. Sirm. ne om. B a scripmODe Pb, adieriptione B 5 exegit B nis BLTV, ius Pb, cf. p. 81,6 6 iaditia LV 7 elapsu fort. 8 indioolum B qui] quo fort. 9 sequanda B ) [*]( XX. 12 neneratoris (s ita rcu.) B 18 querellam B 15 uegicam LJ ,, exhibuisse (exbibn in ras.) T, exibuisse L poIt ras. 16 predictns B 17 conenrrit Pb xxx aut XL B 18 presentiam B publico] snplioo T 19 adseribatnr B 21 dominum B tnueemnndum (n eras.) L licteris Ll ut uidetur 21 suiretype V scire s. h scr. et tygre deleuit m. 1 26 innotiscit B )
Paucis adserendus est quem et notitia senior et opinionis bonae lingua commendat: non indiget prolixitate sermonum qui suis apud magnitudinem uestram dotibus adiuuatur. sublimem uirum Vitalem loquitur praefata concinnatio, quem 08 uestram fecit sacri consortio gandere collegii. ergo extraneis munietur epistulis qui orationis uestrae beneficio curiam non ut peregrinus ingreditur et cui reserastis libertatis penetralia, illi pectoris arcana claudentur? ego autem gaudeo scriptione multiplici, quia, etsi parum trihuam perlatori, nulla proprii desiderii damna sustineo. domine, salutationem restituens quam debeo precor, ut et circa praefatum gratia se culminis uestri. propius manifestet et mihi prospiciat restitutione conloquii.
Inludit mihi spes quae exigit frequentiam litterarum. hac enim fretus inefficacibus animum pasco conloquiis. diu est quod sine intermissione scripta prorogans silentium, quod expugnatum esse credidi, confirmatur. sed quid faciam, quando [*]( 2et a B, a b 3 predicto BLTV inquietndine (ne ex nem corr.) L s|oletis| B oletia tn mg. add. ) [*]( XXI. 8 opiomouia B 9 sarmonis T 10 snblimen T1 12 facit T 13 benefitio V non add. in mg. T m. 2 14 ut om. Pb peregrinis T ingredbtui B1 15 arohana BPT. 16 quia Bb, qui LPTV 18 debeo PTb, debebo BLV praecor V prefatum BTV 19 re manifestet T prospitiat LV colloquii PT, alloqaii Sirm..-) [*]( XXN. 92 exegit B 83 inefficatibus LTV 25 sed eonfirmatnr B quaodo BT1, quomodo T1Vb, quemo L )
Apud amantes et honore pollentes beneficiorum affectus in promptu est nec ulla preces cui praestandi mos est tarditate depretiat. Virgilius sublimis uir, tam sangoine quam honeetate pracipuus; inponi sibi ab inlustri uiro sacrarum \'comite Banennam ezcnrrendi neoessitatem plurimum deflet, cnins si hoc haberent desideria, obuias manus aetas adferret. qui apud nos me precatore utitur, ut ab eo huiusmodi saroina fiat aliena, quia relationibus frequenter quid egerit instructam praedicti suggerit potestatem. domini, honorem salutati ezhibens precor, ut consideratione mei in testimonium diligentiae postulatis detur effectus.
Noao me genio infncata pectoris uestri ornauit diligentia: eliciti utor stili testimonio qui doctis supra inscitiam garrulitate displiceo. coaotus sermo pretium, quod non habet ex [*]( 2 nihil Bb iubisse B 3 reuerentiam B ezibeas L post ras. ut saepissime presehtium B 4 onestas LV 6 ia- ditium LV. ) [*]( XXIII. 9 benefitiorum F effectas B, effectus b 10 prumptu B, promtu LTV ullae coni. Schottus, illa Sirm. prestandi B .11 depreciat BLBT «onestate B 14 uos T in mg. add. m. 2 15 peccatbre LV, pcatorie P in ras. m. 2 ab eo] habco L 16 instructam Fb, atructam BL\'TV predieti B 17 domini LP1FV, domine BP2b; of. Wisner Studien B pi 229 sq. ealutandi b et Sirm; cf. Wiener Studien II g, 253 :. ) [*]( XXIIII. 21 marcatori L1, Mersatori Sirm. 22 ao. quo ft 23 eliceti B insitiam T 24 precium BLTV )
In statione non esse apud uos gratiam potest qui fide claudus est aestimare: uolo tamen ad diligentiae testimonium prorogari frequentiam litterarum, ne animus de amantis prosperitate sollicitus, dum salus in ualitudine est, suspicionibus uentiletur. ecce habes, mi domine, unde serenitatem pectoris mei ex desiderii proditione cognoscas. adesto partibus tuis et sicut me imperati muneris praerogatiua sublimat, ita uos exhibiti gratia sermonis attollat. ergo salutem debendam restituens precor, ut quid promoueat in me desiderium tuum sub cuiuscumque significationis nube dilucides. uale.
Adest magnitudo tua partibus suis et adserit splendorem sanguinis testimonio puritatis. caritatem nesciunt pia corda deserere, religiosam diligentiam mens generosa custodit. gemina ergo luce fulgentia scripta suscepi, dum quod pectus sanctum repperit dextera serena signauit. deum precor, ut [*]( 2 pretuli BLTV epstularis JB, epistolaris LPТ1V \' terminus B 4 salutati uel salutationis fort. ) [*]( XXV. 7 engenetie T 8 apud uos non esse Sirm. 10 animus ex ammuB L 11 snspitionibos LT 18 par|∗∗tibus L me T 3, l, m. 2 14 impetrati Sirm, prerogatiua B 15 debendam in debitam T corr. M. 2 17 delucides B uale om. BPb ) [*]( XXVI. 19 epistulas 26 et 27 om. L ennodins auieno B 20 tao T\' . 22 relegioaam B .28 iucem Tl sascipi B 24 reperit T )