Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

XXV. EVGENETI ENNODIVS.

In statione non esse apud uos gratiam potest qui fide claudus est aestimare: uolo tamen ad diligentiae testimonium prorogari frequentiam litterarum, ne animus de amantis prosperitate sollicitus, dum salus in ualitudine est, suspicionibus uentiletur. ecce habes, mi domine, unde serenitatem pectoris mei ex desiderii proditione cognoscas. adesto partibus tuis et sicut me imperati muneris praerogatiua sublimat, ita uos exhibiti gratia sermonis attollat. ergo salutem debendam restituens precor, ut quid promoueat in me desiderium tuum sub cuiuscumque significationis nube dilucides. uale.

XXVI. AVIENO ENNODIVS.

Adest magnitudo tua partibus suis et adserit splendorem sanguinis testimonio puritatis. caritatem nesciunt pia corda deserere, religiosam diligentiam mens generosa custodit. gemina ergo luce fulgentia scripta suscepi, dum quod pectus sanctum repperit dextera serena signauit. deum precor, ut [*]( 2 pretuli BLTV epstularis JB, epistolaris LPТ1V \' terminus B 4 salutati uel salutationis fort. ) [*]( XXV. 7 engenetie T 8 apud uos non esse Sirm. 10 animus ex ammuB L 11 snspitionibos LT 18 par|∗∗tibus L me T 3, l, m. 2 14 impetrati Sirm, prerogatiua B 15 debendam in debitam T corr. M. 2 17 delucides B uale om. BPb ) [*]( XXVI. 19 epistulas 26 et 27 om. L ennodins auieno B 20 tao T\' . 22 relegioaam B .28 iucem Tl sascipi B 24 reperit T )

91
piam in uobis indolem, si Romam diligit, sub perennitate conseruet et huiusmodi circa me studia sub ea qua promisistis cura multiplicet. uale.

XXVII. AVIENO ENNODIVS.

Nescio utrum magnitudini uestrae grata sint crebra conloquia: ego tamen semper quod expecto ab amantibus exhibebo. patior aliis aliud esse propositum: mihi meo uiuendum est more, ut amoris plenitudo reseretur claue sermonis: ego in affectione cariosam subrepere taciturnitatem usu fugiente non perfero. nunc si culmini tuo par cura est, monstretur assiduitate conloquii, patescat frequentia litterarum: sin aliis hactenus praeoccupatus studiis in meam modo concesseris diligentia imperante sententiam, quantum de tuo iure submiseris, tantum de meis obsequiis possidebis. ergo uale, domine, et munusculum suscipe non uilitate sui sed taxatum pretio destinantis. uale.

XXVIII. ENNODIUS EVPREPIAE.

Quamuis caritatis uestrae paginam sollemnibus tantum accepissem muniis obsecutam nec affectui nec necessitudini congruentem, res tamen postulauit me uicariis per stili similitudinem peregrinante diligentia respondere conloquiis, ne subtracit sermonis officium non uestram innotuisse mihi astutiam, [*](1 perhennitate T 2 quae Bb 3 uale om. T et Sirm. ) [*]( XXVII. 6 cebra B 7 ezhibeo Pb 8 meo] in eo T ut uidetur 9 reteretnr (etur in ras.) B 10 snbrepere b, rabripere BTV fugientem fagientem T 11 Bi f ex sin ut uidetur m. ! ...........I.. corr. ita ras. T, si in Pb 12 alias B actenni B 13 preocnpatos T, preoccupatus B diligentiam T 15 mi domine b recte fort. 18 taxandum malim 17 nale om. Sirm. ) [*]( XXVIII. 20 accipisaem mnniis B, muniis accepimem PTb, mnnHs accepuaem mnniis LV 24 mihi innotnisBe Sirm. )

92
sed nostram reuelaret infantiam. nolo, soror Euprepia, quicquam 4* prouinciarum malis uel, sicut dixisti, hominum inmissione causeris. quocumque abscesseris, quantum res docet, mentem male credulam non omittis: uitia nostra regionum mutatione non fugimus. circa propinquos tibi fuit tale propositum, ut nec benefacta ipsorum insta interpretatione pensares nec excessus debita tantum reprehensione corriperes. sed quid opus est doloris epistulam fieri longiorem? ingenium uestrum nulla eloquii poterit mutare affluentia. quod restat, uale, m; domina, et prout expedit ordinem uitae tuae animaeque conpone. me tamen Lupicino noueris non quod tibi debeo, sed quod animae meae conueniat impensurum, quia sola est, quae maiorem a deo retributionem meretur, affectio, cum nullis hominum dotibus prouocata conceditur.

XXVIIII. ENNODIVS EVGENETI.

Quotiens sensuum pignoribus uerba famulantur, quasi ia quodam speculo ita in paginis sermo sibi amicam pingit effigiem, cum qua uiua uice conloquitur et dulci simulacro desideriis obsequente gratulatur. nulla quidem conceptum foederati pectoris eloquitur oris affluentia, et cum sint faciliora uerba beneficiis nec existat quod crescere nequeat ambitione dicendi, ego in, explicanda circa uos diligentia arentem testor infantiam. unanimitatem tamen uestram taciturnitatis incersso, quod gemina [*]( nt 1 reuelatio B (eorr. m. 1) quidquam BL 2 prouiutiarum LV 4 mutatione B1, 7 coreperis B, coriperse 7 9 afluentis B nale restat T \' 10 tuse om. LPTVb animaeque Bb, animique LTV (t post corn P 11, sed quod PT2b, sed quid BLT1V 12 maior est L 14 concreditur b et Sirm. ) [*]( XXVIDI. 16 euaeniti B 17 sens∗um L uerba (u partm in ras.) B 18 quadam B effigiam T1 19 uice] uoce PTb 20federatiB 22 ambitione B23 inexemplica,da :4in- 20 federati B 22 ambitione B 23 inexemplicanda B infanciam unianimitatam Q 24 uram in ure T corr. m. 2, tuam b. incessu B )

93
scriptione donatus nihil de uicaria relatione cogitasti. ecce iterum paginas mitto sciens tribuere quod expecto. uale, mi domine, et amantem tui adloquere nitore quo clarus es, foue integritate qua praeuales.

XXX. ENNODIVS AVIENO.

Miror fanis magnitudinis tuae iniucunda copulari et serenitatem conscientiae uerborum austeritate maculatam, dum scribis imperare me potius paginas quam diligentia exactrice promereri. putas ullum genus dominandi esse sublimius quam illud quod amore nos subicit? nulla sunt, domne Auiene, culmina a iugo caritatis inmunia: quicquid in orbe libertatis est tali non subtrahitur seruituti. ecce ego loco humilis, ignotus honoribus uestris fascibus sic iubebo, parili contentus ordine subiacere. nunc uale, et quantum tribui tibi senseris, tantum mihi sicut fidelis restitutor affectionis inpende.