III. ENNODIVS SPECIOSAE.
Quanto deprimuntur peccatores suorum fasce factorum, quibus ab oculis tollitur quicquid offertur et ne in obliuionem desideria [*]( 1 manca maim; sed fort. magna pro rem magnam dixit ut Epist. IV 16 et 27 I ) [*](, II. 7 feeri Lx 8 n T in ras. 12 ita om. T 13 auctoris B 14 cognoscator Pb 15 ea in re b 16 ego] ergo LlVl 20 iassas] nisus Pb et Sirm. ∗actenus L h eras. 25 in om. L Y angustom B1 ) [*](ID. 28 depremuntur B 29 MuLtis L i eras. tolletur quidquid B desideri fmittantur F1 ut uidetur )
42
mittantur, uicinum fit nec contingi licet omne quod cupiunt! ad Ticinensem urbem uotiuam susceperam necessitatem et molesti itineris uniuersa transieram, existimans hoc sacerdotem credere suis imperiis inpendi quod meo militabat affectui, cum subito circa metas uotorum summo labore petitus iam de area fructus effugit. pro dolor, qui me de epistolari alloquio ad tragoediam uocas! muros uenerandae post religionis loca propter te ciuitatis aspexeram, iam grati parabam uerba conloquii: uereor dicere quod remansit, ne loquendo cogar denuo sustinere transacta. inlustrem uirum Erduic, quem me tu, ecclesiae decus, desiderare feceras, inprouisus oculis casus ingessit. ibi comites mei uidere quid peterem: ibi animi mei aestus innotuit, quem ante sub praedictae claudebam umbra personae: nesciui occultare . per caritatis tormenta quod uolui nec fucis aliquibus colorare conscientiam. maerentem me ad domum reduxit qui prolixioris itineris causas incidit. fatigationis meae fateor conpendia non amaui. ecce contestationem diligentiae meae et mentis adserui. uestrum est, si uera dixerim, uos interrogare et animum meum affectionis uestrae aestimatione cognoscere. domina mi, saluto et deprecor, ut libens per praesentium portitorem suggerenda cognoscas.
IIII. ENNODIVS OLVBRIO.
Nulli dubium est inter prudentes sacrae fidem promissionis inpleri et amicitiam, quae fertilibus est maritata fomitibus, fructuum nobilitate gaudere. ego conscientiam uestram appello [*]( e 1 contigi B 2 ticinensS T nensS in ras. m. 2 urbe T in mg. add. m. 2 susciperam B 3 uniuersi LPV\'b aestimane Sirm. & circa] contra b 7 traquidiam B, tragoeidam L uenerande B 10 erdui BLPTV, ergo b: em. Sirm. me tu] metua B sed a corr. uidetur 11 comitis mei B 12 mei om. B 13 persone B 15 consciam T in ras. m. 2 merentem BPTV prolezioris B 16 conpedia B 19 afflictionis L mi ex m T corr., mihi BLVb, michi P 20 presentium B ) [*](IIII. 23 olibrio T 26 formitilibus B 26 fruct∗ũ L u eras. nobilitare T )
43
iam statutis fidelibus obligatam: ego tamquam de bonae arboris reditu, ita de caritate mutua idoneus carpo poma possessor: nulla partium in aucupio discessionis quod fieri uoluit neget inpletum. apud deum uotis aut supplicium debetur aut praemium. ego in me religiosi, in uobis nobilissimi consideratione propositi ad effectum inter nos concordiae aestimo peruenisse quae coepta sunt, nec adulescentibus gratiae et in nouam lucem erumpentibus frugibus uerborum potui negare commercium, cum culpa dignus sit qui in uicinitate positus noluit primus incipere. in hac ergo parte pudoris uolens uitare dispendium nolo euadere opinionem temerarii, dummodo ad effectum me ostendam peruenisse perfecti. opportunissimum portitorem sarcina inperiti sermonis oneraui affectu delinquens, per quem qui peccauerit et ueniam meretur et gratiam. rogo ergo salutationis effusissimae debitum soluens, ut, si me cordi habetis, de uberrimi ostendatis directione conloquii, quia sicut amoris elocutor et copiosus adsertor es, ita nescis alicui blanda uerborum fucatione deludere.
V. ENNODIVS LACONIO.
Numquam inter amantes silentio bene multatur offensa: grauius inuentorem percutit uindictae nouitas quam errantem: nefas est pro emendatione culparum culpas adhiberi, dum studio curationis qui medetur aegrescit. uolui taciturnitatem quam circa me hactenus mei inmemores seruastis imitari, sed homo lenis animorum fortium non potui aequare contemptum. uictus [*]( 1 obligata B, oblegatam LTV tanquam T 3 quod fieri noluit V in ras. m. 1 7 cepta PT, concepta L aduliscentibus B 8 comercium PT, commertium V 10 dispendiam B 11 affectum LT, effectam V corr. m. 1 12 oportunissimum BLPTYb 13 boneraui Tl 15 effusissime L corde fort. 17 cupiosus B nescit B uerborum] sermonum Pb 18 diludere B V. 20 lacon.io L 21 amanHtes L te fort. eras. 28 *mendatione B ad.iberi L h eras. 24 midetur V1 egriscit B noluit T 25 actenus B 26 lenes B, lenia b et Sinn. equare B )
44
sum naturae fragilitate, confiteor, et quod uos credo conputare inter uitia plus amando stili abstinentiam effusa loquacitate pensaui et longi dolorem silentii sermonis ubertate conposui. expectans quidem a uobis praeuium munus in litteris, sed nolui mihi ipse, dum diu taceo, negare responsum, aestimans, quod loquendi formam dare nisi loquendo non possem. proinde, domine mi, salutationis debendae obsequium soluens perlatorem praesentium ad uos specialiter destinatum solita dignatione suscipite et sublatum de consuetudine scribendi usum reparate, ne in damnum gratiae parcitas contingat ista uerborum.
VI. ENNODIVS POMERIO.
Quousque tantum licebit abstinentiae? quousque fama nobilis epistularibus destituta conmerciis ueterescet ? nolo euadere opinionem temerarii, dummodo ad notitiam possim peruenire perfecti. uolo esse paginarum praeuius destinator, ut Galliarum bona ad Italiam migrent sine ullo formae suae translata dispendio. an forsitan putabas te in quocumque loci delitescere, quem scientiae lux longe positorum monstrabat aspectui? et nisi me in laudibus tuis domestica quidem relatio, sed per inperitiam sui pauper angustet et amplissima meritorum tuorum praeconia relatoris artet exilitas, utriusque bibliothecae fibula perfectionis ex gemino latere uenientis partes maximas momordisti, procurando ut tali ingenium tuum saturitate pinguesceret. taceo summam caelestis conlatam beneficii et dotibus sine humano adiutorio supernis instructum. recte enim hoc aestimatur uenire de superis quod inter homines nullo constat [*]( 1 conpotare B 4 exspectans V non uolui B 7 mi PT, mihi BLV 8 distinatum B 10 contigat B berborum Bl ) [*](VI. 13 abstinentiae B, absentiae LPTVb 14 distituta B, t U destitna V commercium T ueterescit B 16 praeius L 18 dilitisciTe B, delitiscire L corr. V, delitiscere LlT 21 angustit B\' ut uidetur 22 relatoris B, perlatoris LPTVb bybliotheeae BV (sed V y in ras.) 23 partis Bl 24 pinguisceret B 25 summam] ecclesiam add. B et] et te fort. )
45
exemplo. sed haec melius secuturis uita comite censeo reseruanda temporibus. ad illud uenio, in quo me seiunctissimus instruxisti. quantum habuit praesentium portitoris sancti Felicis adsertio, in epistulis meis sine cura dictatis Romanam aequalitatem et Latiaris undae uenam alumnus Rhodani perquirebas. sollicitus credo scrutator et diligens quid lima poliret inuenit, dum per infabricata uerba discurreret. nescimus qua quid mente homo legerit quod hac profert deliberatione sententiam? maxime cum scriptum sit: ipse parens uatum, princeps Heliconis, Homerus, iudicis excepit tela seuera notae. rogo et si indigenis et inter studiorum suorum palaestra uersatis fulget latinitas: mirum dictu, quod amat extraneos. periclum facere de eloquentiae pompa non debeo nec praesumo qualiter quis ualeat experiri, cum professionem meam simplici sufficiat studere doctrinae. si me tamen quondam studiorum liberalium adhuc nouitate gaudentem aliquis tali dente tetigisset, parassem uel quod ad excusationem esset idoneum uel quod non puderet obiectum. nunc uale, mi domine, et circa me ecclesiasticae magis disciplinae exerce fauorem. scribe uel manda Melchisedech parentes quos habuerit,
[*]( 10 Claudianus in Aletium Carm. min. VI (LXXIV) ns. 13 (= II p. 140 lo.) ) [*]( c 1 hac L, hae V saecutaris B 3 instrux|∗insti L felices B 5 alumpnus PT rodani BLPTVb 6 polliret P, T polleret b 7 infabicata B bene scimus maiim qua quid T corr., quia quid LPTlV, quia quid qua B b 8 quod T in ras. m. 2 10 Homerus] umerus B 11 excipit B note BT, no∗te L, sui b 12 rogo et si] raro si et fort., cf. Wiener Studien II p. 244 indigenis scripai, indigenas BLPTVb palestra BLPTV uersatis L, uersatus BV1, uersatos PTV corr. b tl 13 fulgit BV (g ex c corr.), fnlit L lanita∗∗s L ti eras. et ti s. I. n add. m. 2 quod B, quod V (si alio atramento supra scr.), quod si T, uel Bi L, quid Pb 14 facere om. L\' 15 ualeat] debeat Pb professiomem B1 17 nobilitate Sirm. 18 excussationem L\' 20 fauorem LT, fautorem Bb, fautorem V, fouerem P 21 mandata V melcbisedhaec L, melcisedech B ) 46
explanationem areae, circumcisionis secretum et quae propheticis mysteriis includuntur. ista quae sunt saecularium schemata respuantur, caducis intenta persuasionibus, telae similia Penelopae. v
VII. ENNODIVS FIRMINO.
Exigat licet amor quod non potest implere perfectio et inpetret caritas, ut per loquelae audaciam quae ornare poterat pereat spes tacendi, maxime cum sit dicendi, ut Tullius refert, nisi cum necessaria nimis inepta condicio: sed inter narrationum uias et itinera aperienda falce doctrinae teneri nescius uirium consideratione regnat adfectus. inperatoris loco dominatur semel penetralibus cordis infixa dilectio, credens quod non de uerborum pondere uel pompa capiatur qui de absentis propinqui est salute sollicitus nec existimat quod nasci possit offensa de gratia, hoc ad laetitiam satis esse coniciens, si optatam nuntiet epistula sospitatem. sed uos, quos libra peritiae in eloquii lance pensauit, quibus ubertas linguae, castigatus sermo, Latiaris ductus, quadrata constat elocutio, quaeritis nimirum in aliis quod exercetis, quaeritis quod amatis. nos ab scolarum gymnasiis sequestrati, arentis ingenii guttis quaedam oceani fluenta prouocamus, quasi lychnis contra solis radios pugnaturi. mei macies longe se monstrat studii et nisi excusetur pietate garrulitas, dispendium proprii pudoris est [*]( 9 Cicero de orat. I 24, 112 ) [*]( 1 archae B, arche T profeticis BLV 2 misteriis T scaemata B, scemata T 3 intexta fort. poenelopae L, poenaelopae V, penelope PT, ponaelopaei B VII. 8 loquellae B q; L 10 conditio LT 11 itenera B et teneri P, etenere B 13 dominantur L, dominator B penetrabitibus LV(?) delectatio T 15 sollicitus salute T in ras. m. 2 ex|timat∗∗nasci B nas inras. posse offensam B 16 leticiam s. e. coatinSs si ob T in ras. m. 2 17 quod L, om. b 18 pensauit scripsi, pensabat VI pensabit BLPTb 19 sermo V in ras. m. 1 elucutio T .21 gimnasiis LV, gemnasiis B, ginnasiis PT gottis B 22 ocheani B, occeani T lygnis BLV, lignis PTb 23 radius B 24 podoris Bl )
47
quod amaui. uena quidem linguae a generis fonte trahitur et feruore genuino solet fetura nobilis incitari. ego mea sum inpar prosapia: me dotibus uestris quasi peregrinum scientiae plenitudo non tetigit: ego uos tantum laudare magis quam imitari ualeo. et quamuis necdum in me ad florem uenerit matura facundia et pressus onere gratiae soluendi deserar facultate, committo tamen cymbam tenuem placido mari, quia parum ab ingratitudine differt muta gratulatio. unde nascitur quaeso, ut prospera quae de uobis perlatoris relatione cognoui inter caelestia mihi beneficia conputentur? et quamuis reddere deberem sermonis officia, sed quia portitorum neglegentia fecit ut directae a uobis aut retinerentur aut perderentur epistulae: ego tamen uerecundiam meam in statione degentem ad incerta deduxi et totum me legendum sapori uestro conmitto. salue, mi domine, et amantem uestri frequentibus colite muniis litterarum. circa quae studia pigrum esse nec diligentem conuenit nec facundum.
VIII. ENNODIVS APOLLINARI.
Pro uoto militant desideriis propriis necessitates alienae, dum in gaudium nostrum aliquorum precibus exhibemus obsequium. quis non pretio propter se quaereret quod alteri sub hac occasione praestatur? debent mihi nunc perlatores praesentium debita mea et non solum me ad solutionem non [*]( t 1 fonae B 3 me] mo L1, me a fort. scientiae scientiae B 5 nondum b 6 praeasus B honere L deser∗ar B 7 oumobam B 9 quaeao nt scripsi, quae ut BLV, qd\'∗∗ (d\' in raa.) T, ut Pb relationem T 10 compntentur Sirm., conpntatnr LV, conpotatur B, copntantur PTb 11 deberem reddere Sirm. officium LPTVb sed] sed cessaui uel cessani fort. portitorem L negligentia B 12 nobis Pb pderentur T 15 colete BV1 17 connenet Bl ) [*]( VIII. 19 apollonari TV 20 militat V n add. m. rec. neccesaitates B 21 nostrorum Lx alioorom B 22 preti. B, praetio V alteris T 24 presentiam V )
48
pertrahunt, sed se fatentur obnoxios. non est incuriae quod raro a me scripta prorogantur: similia frequenter, ut nunc repperi, bona se subtrahunt. inueniant ergo huius beneficii fructum, si me diligitis, portitores, qui sicut a me ea, quae erant obferenda, exegerunt, ita ad uos, ut opinor, de scriptionis conmercio optata perducunt. domine mi, salutationis obsequia restituens deum precor, ut haec uobis in bona ualitudine porrigantur et reddatur ilico pagina, quae meam quaerat, uestram nuntiet sospitatem.
VIIII. ENNODIVS OLVBRIO.
Vix aliquando mihi ea quae diu cupita sunt ex sententia successerunt, ut sitim, quam ex litterarum uestrarum ardore conceperam, eloquentiae diuitis unda satiaret et aestus, quos expectatio longa geminauerat, adridentia labiis fluenta restinguerent. sed cur me ad uotorum adseram summam fuisse perductum, cui maius nascitur de inpetratione desiderium, dum de sermonum uestrorum flumine pectus ardescit? ostenditur mihi liquido quam sit rerum nescia mens humana, quae dum pretium propriae ambitionis intellegit, adsuescit plus amare ad quod tarde peruenit, et dum abundat in praesentia quo laetetur, magis superest quod requirat. nunc, confiteor, in litteris uestris superforaneam cautionem mei aestimator expaui, ubi dum secundis in altum loquelae uestrae portarentur uela [*]( h h 1 pertraunt B 2 similia (ia in ras.) T 3 Bubtraunt B beoificii B 4 diligetis Bx 5 offerenda LTV adj et T 6 comercio T perdncant T mihi BLV 7 ualetudine (ne ex nie corr. m. 1) V, constitutis ualitudine B 8 porregantur B ) [*]( VIIII. 11 olibrio T 12 copita B 18 Bitem B qui B s. I. 14 diutis L 15 expectio B1 restingerent T 16 perductã Lx 17 cui] an Pb maius (m in ras.) V 18 peccatus T1 ardiscit B 20 praetium B, pcium L VT nist I. quod T m. 1 pe pcium exh. 21 quo laetetur coni. SchaUus, quod letetur T, quod laedetnr (ledetur L) BLY, quo delectetur Pb 23 super foramet Ll estimator LTV 24 loquillae B )
49
prouentibus et in obsequio militaret quicquid spirat, remigium uestris dicitis deesse conloquiis. non est licita ueri diligentia sequestrata quam pingunt uerba formido. remis opus est, quotiens nullo flaminum puppes iuuantur inpulsu: his non eget cui secundam nauigationem fecit conspiratio deuota uentorum sol facibus non iuuatur nec lunaris globi claritudinem minorum siderum aliquando inlustrauere collegia. domine, ut supra honorem salutati exhibens precor, ut apud magnitudinem uestram studiorum meorum fructu non caream, postquam uobis quid cuperem non celaui, ut scriptionis operam quam hactenus protulistis stili frequentia uel ubertate pensetis.
X. ENNODIVS FAVSTO.
Meritum meum regnator caelestis si adtenderet, aut exigua bona adipiscerer aut magna supplicia et mei idoneus aestimator, quo meritis peruenire non poteram, uoto non tenderem. sed gratias illi, qui delicta nostra sic ne extollamur resecat, ut spem ad latiora perducat. domni Auieni dictionibus a me debentur ista praeloquia., qui necdum ad bonam ualitudinem reductus animum meum sollicitudinis catena laxauerat, dum adhuc inter spem et metum anxii uota penderent. naturam respiciens indicauit quo tonaret eloquio. iudicio quidem ista praeceperam et altricem nobilis metalli uenam in thesauris quos pepererat agnoscebam. sed etiam in hoc peccator euenire uix credidi quod adsequi non merebar. uerum dico teste diuina clementia, si sunt aliqui in Liguria, qui de litterarum possint [*]( 2 licit aneri B\' 3 depingunt B renis L 4 puppia B, pupee T iobantnr B 6 iobatur B 7 colligia B 8 salutationis T apnt B 10 ut] et uel uel fort actinns B 11 protnlestiB Bl ) [*]( L hanc epist. om. T, add. in mg. man. rec. hie deã cpim 14 si meritum B caelestisi V si om. B 15 adepiscezer B 17 ne] non L 18 domini b aneni V, auini L 22 indeeaait V1, indeeasuet B, indioauit Pb 98 praeeiperam B, perceperam Pb thensanria B 24 peperat B 26 glvria L . possint LPV, poesent B, possnnt b ) [*]( VL ) [*]( 4 )
50
genio et splendore iudicare, uos crediderunt in illa dictione laborasse, quam aetati praeiudicans canus iam in puero sensus excoluit. sed ista magis illis cum lacrimoso gaudio dixi, quos aut effusus sanguis albo curiae caelestis adscripsit aut clara confessio, qui secundis confirment primordia nostra successibus. uos famuli humilitate et obsequio salutans opto inter quaeuis, dum istis animum relaxatis, aduersariorum mala gaudere. nihil est enim, in quo inimicorum possimus damna sentire. hoc nobis deus contulit, quod inuidia terrena non subtrahat.
XI. ENNODIVS FAVSTO.
Quid faciam, quando rescribenda uos scribitis et pro bono praescientiae caelo uobis obsequente concessae quicquid alienum pectus potuit inuestigare narratis ? liqueto supra hominem esse duorum sic implere personas, sed ad illum referantur ista, qui praestitit. ego tamen remittere me orationem, per quam in umbram antiquus Tullius trudetur, non promisi, quippe qui acceptum quaternionem sub maiori quam ingenio meo commodabat celeritate reddideram, dum fidei seruiens quae ad profectum poterant pertinere contempsi. nihil apud me de ueneranda tunc dictione remanserat, nisi quod ad fructum, quantum aestimo, bonae opinionis reposcenti memoria furante subduxeram. nolo dicere, quale fuerit quod inuitus restitui, quale etiam quod amaui, ne manifesto credatis uos alleganda sine sui dispendio praedixisse. curis meis tamen super hac parte serenae lucis meae domni Auieni miseratio licet incipientis tamen iam probata succurrit: quandam scedulam, quae [*]( 2 canna Pb, canos BLV 3 lacrjmoso Pb, lacrimo BL V addixi fort. 9 terrqua L subtraat B ) [*]( XI. 12 qA rescribenda T in ras. 13 quidquid B 14 liqueto LPV, liquido B, liquet hoc (hoc in ras. m. 3) T, liquet b, liquet 6 Sirm. 16 praestetit B 17 antiquis B1 21 remanserat (s eorr.) L quod B, om. LPTVb 82 resposcenti B 24 amaui | aui ne (Ai in mg. postea add.) B; amoui fort. 25 haDe L 26 domni B, domini LPTVb 27 succurra̍t V scedolam B )
51
ipsi remanere potuit, ostrum mihi nobilitatis ingessit: hanc hactenus habui, inde sum et locutus et sapui. sed postquam et aliena beneficia iussus sum perdere, perlatore eam sequente destinabo, non eam in me pro peccatis meis intellegens beniuolentiam, ut quod externorum muniret ingenia bene credulus non negarem, sciens me hominibus quod inpugnat propositum cautione miscere. uerum dico illo teste, cui nota sunt omnia, a me illas mundi ore celebratas dictiones uestras, quod credo inscitia mea fieri, cuiquam dari nec tormenta conpellunt. domine mi, salutationem reuerentiae uestrae exhibens contestor, quia neque neglegentia iudicium meum neque adulatio inpugnat affectum.
XII. ENNODIVS ASTVRIO.
Propheticis oraculis sublimitas tua praestat obsequium et ad fidem ueterum sanctionum militat nouellis excessibus. prouidisti ne segnior admonitio remaneret ualitudine subtracta neglectui. scriptum enim est per dei cultores, quorum aures prudentum debeat doctrina transire, quos salsi sermonis sapore pertrahere, allegans perire monita, quae in alia constitutis deliberatione praestantur. ego tamen loco humilis, lingua mendicus solis antea necessitudinis stimulis uerba concessi et ad contestationem diligentiae prioribus litteris exhibuisub sanguinis libertate responsum. nunc male est animo, quod iniuriarum [*]( a 1 hostrum BLPTV nobilitas L hac actenus B 2 locutuset (et fort. eras.) L 3 perdere B, pendere LPTVb perlatorS B \' add. corr. 6 hominabos L1 7 miscere scripei, mieceri BLPTVb dico illo dico T 8 nec credo fort. 9 inscicia T in ras. m. 2 meo B 10 mihi BL V reuerentie ur̃ę (ę ur̃ę in ras.) V 11 neque Bb, om. LPTV negligentia B1T; mea add. T Md m.2 exp. nec Pb ) [*](XII. 14 astirio T 15 profoticis BLPV 17 ne] me PlTl senior B nalitndine sabtracta T tn ras. m. 2 18 neolectui Bl ut uid. est enim T 19 prudentium Tb debaeat L h falsi PTlb 20 pertraere B alligans B moneta B 2& exibui B ) [*](4* )
52
fructu carens sumpsisti forsitan mentita apud te urbanitate iactantiam, nesciens quod auctorem repetunt tela, quae indocilis aduersus alterum manus emiserit, quis putet contumeliam, quae solam conscientiam destinantis adfligit? inproborum natura est, hoc sentire de omnibus quod merentur et in malis solacium nusquam uidere innocentiam. tormenta sunt maculatae conuersationis non sibi credere esse participes. haec illa mente descripsi, qua memor propositi odium conpellor debere criminibus. nullum dens meus nisi de se tetigit confitentem: dum uitia incessimus, reum ira manifestat. nam iniurius sim, si stili loco uomerem sentiam aut mihi scripta conputem quae relegens non agnosco. scit enim dominus quia, si non nostro nomine notata fuisset epistula, ad quem fuisset directa nescirem. tibi habe facetias tuas aut illis reserua, cum quibus uobis sine oris officio per clandestinae familiaritatis communionem clamor est actuum. ecce salutationis honorificentiam soluens deprecor, ut in dirigendis epistulis loca tempora personas adtendas, ne quod ego ad me scriptum non conputo alterum forsitan laedat, quia aestimo te huius epistulae formulam ad plurimos destinasse et sola nominum conmutatione eam per singulos sine meritorum consideratione transmittere.
XIII. ENNODIVS OLVBRIO.
Vt tradit quaedam eloquentiae persona. sublimis, lex est in epistulis neglegentia et auctorem genii artifex se praebet incuria. [*](1 forsita V te om. B orbanitate B 2 actorem T, auctores Plb repetun L 4 distinantis B, deatinatis L adfligit∗∗ B 5 hoc B 8. 1. 6 nuaqaam (s in ras.) T, nflquam LP, nunquam b 7 participes (parti in ras.) V 8 discripsi BL quam LV1 9 den.. (e uel i eras.) V meus tx metis V m. 1 confidentem T 10 reum ex retim V m. 1, reu B manifestat ira T imiurius B 11 steli Bl sententiam LlVl 12 noatro Sirm., neatro BLPTVb 13 nomen enotata B 14 reserua∗∗ (nt cras.) L 15 clamdeetinae T 16 act∗ũ L 19 ledat B 20 commntationem P1T1 1 ) [*]( XIII. 28 olibrio T 25 negligentia BT praebit B \' )
53
in quo opere illud subducitur gratiae, quod cruciatuum testis sudor inuenerit. caminis excocta fabrilibus non flagitat salutis suae nuntius et quaesitor alienae. melius [si] in his commerciis pura elocutionum fronte congredimur: diademata simplex conloquii cultus abiurat: epistularis communio si quando affectatum decorem fugit, obtinuit. sed magnitudinis uestrae dines et elucubrata narratio mendicis limitibus nescit includi nec oris thesaurum quibuscumque artare confiniis: magnorum more fluminum riparum frena contemnit. nam dum conpositum uelamen occupationis locuples lingua transgreditur, his tantum se studiis militare significat, ad quae uel occasione perducta est. et nisi uobis quietis nostrae testimonio reipublicae gubernacula sentiremus fuisse conmissa et rem laboris uestri esse quicquid ubique disponitur uel Italiae curam didicissemus unum pectus ingressam, paene uos sola putaremus paginalis stili cura et adsiduitate macerari. deo debentur haec munera, qui et amatorem scientiae sensum contulit et limam studiorum ad oris fabricam non negauit. non sic pernix aether acta neruis arundo proscindit, quemadmodum inuenta ingenii uestri sermo describit. nulla languescit obice, nullis tardatur obstaculis, fit peruia quaecumque se illi difficultas obtulerit et mirum in modum per allegantis peritiam mutatur natura causarum: hoc facis in merito negotium habuisse quod cupias: ueritas est quodcumque pro ueritate narratis. hinc cautis iudicibus non licet repugnare. minutissimi discussores opinionis lucrum
[*]( 1 subducit b cruciatum LIPVI, cruciatuam t. sudor T in ras. m. 2 3 si uncinaui 4 commertiis L V 5 simplix J9 7 DOstre T diuis B elugubrata T 8 thensaurum B 9 con- I tempnit LPTV 10 locupes L, locnpleba B 13 gubernacala//// (2 uel S litt. ercu.) Y laboria (is ex em corr.) V ueetri (i in ras.) T 14 esse mn. T quidquid B dedioessemus B, didicease- IDQS LV 15 ingressum LV1 poene B, poenae V, poenę L 16 adfiiduitatem L 18 fabrioatam L aethar L, ether JB 19 proscendit B, proacindit L * add. m. rec. admodum T in rag. m. 2 20 diecribit BL languiscet B 28 immerito T 24 narrasti fort. ) 54
aestimant, si sequantur quo pertrahit oratio inperiosa captiuos. huic ego linguae, his opibus reuerentiam, fateor, . ad quam primus cucurri, debeo singularem. et opto esse plurima quae mihi ad caritatis fibulam agenda mandentur. sed quae iniunxistis de religiosis feminis Speciosa et germanis eius, male est animo quod inplere non potui. nihil enim nunc mihi cum illis residuum est familiaritatis ant pignoris, maxime quia in disiunctis ciuitatibus degunt. ad quas tamen missas ad me litteras mox direxi, quae responsum usque ad illa quibus se uiderent tempora protulerunt. ego ne magnitudinem uestram suspensam tenerem, scripta prorogaui: mox ad uos perueniet, si quid mandauerint, quod libeat indicari. nunc honorificentiam salutationis inpertiens rogo, ut mihi magis cum ecclesia sublimitas uestra si qua sunt agenda, conmittat, quia puto me in adfinium uestrarum causa uel matronae amici circa uos diligentiam pectoris non celasse.
XIIII. AFRIS.
Lucrum forsitan putaret inimicus, si inter pericula, quae Christianis indixit, credentium animos subegisset et perdiuersa domini grege disperso non superesset uel inter paucos a quibus possit fide perseuerante calcari. regnat adhuc ille in numero uestro, qui sibi non tam in multitudine quam in deuotione conplacuit. scriptum enim est datam Satanae potestatem, ut seruos Christi cribraret, ut quod de tritico inueniri posset horreis iungeretur, quod de paleis ad ignium alimenta transiret. ad uos specialiter dictum est: nolite timere, pusillus [*]( 27 Luc. 12, 32 ) [*]( 1 estimatnr Tl ut uidetwr quo* T ofo m mg. add. T captiaas B 2 ego] ergo Sirm. 4 fibolam B 14 si quae b 16 pec∗∗toris L, peccatoris TVl ) [*]( XlIII. 18 afria om. T1; cohortatio ad constaDtiam add. m. rec. T 22 posset fort. 28 qui sibi non tam T in ras. m. 2 24 Mtane BL, sathane PT 25 cribaret BxV1 ut] et B posset Sirm., posBit BLPTVb 26 horręis L ingnium L )
55
grex: conplacuit patri uestro dare uobis regnum. uenit inter uos gladius perfidorum, qui marcidae ecclesiae membra resecaret et ad caelestem gloriam sana perduceret. quos habeat Christus milites certamen ostendit: qui triumphum mereantur per bella cognoscitur. nolite metuere, quod pontificalis a uobis apicis infulas abstulerunt. uobiscum est sacerdos ille uel hostia, qui non tam honoribus consueuit gaudere quam mentibus. maiora sunt confessionis praemia quam nominatae munera dignitatis. ad illa plerumque etiam minoris meriti personas fauor humanus adducit: ista nisi gratia superna non tribuit. ipse enim in uobis et pugnauit et uicit, quem fides meretur et inter hominum tormenta sociari. prolixis non est opus feruorem in uobis caelestem animare conloquiis. habet incrementa sua diuinae uirtutis incendium. nec opus est eos in tropaeo iam positos adtolli laudibus, qui sine monitore uicerunt.- grauat conscientiam Christiani quicquid adferunt blandimenta praeconii. res quidem uirtutis est, quam fecistis, sed summi praemii restitutione superanda. quod tamen directis ad filium nostrum diaconum litteris sperastis, beatorum martyrum Nazari et Romani benedictionem poscentes, fidelibus non negamus. accipite ueneranda patrocinia inuictorum militum, quia et uestram iam fidem in proeliis imperator agnouit: feliciter confessionis munera consummate. dabit deus, cum ipsi placuerit, reducem ecclesiis quietem, ut maerorem, quem induxit aduersitas, pacis dulcedine consoletur.
[*]( 1 grex ex rex L post cdplacuit ras. 10—12 litt. L 2 membra eccleaie T in ras. m. 2 eclesiae B 4 quod P, quot Sirm. 5 pontificales B 6 apices B infolaa B abuit stulerunt u. eet T in ras. m. 2 9 a*d (b eras.) L 11 pugna. L Q eras. 13 opos Lx ut uidetur 15 tropeo B, tropheo LP TV attollit L si L 16 quidquid BPb 19 post nostrum spatium, 8-9 litt. uacuum m V, -H. add. Pb; nomen intercidisse non uidetur diač BL 20 nazarii T, nazarqi b 22 et quia Sirm. iam] piam add. ed. Crabb. imperator. T 23 munera in muoia corr. T m. 2 consummatQ V, consumate PT, consummare ed. Labbei acum T 24 reducSin ex reducere T m. 2, reducare ed. Labbei eclesiis B merorem BPTVb, memorem L. indixit Pb 25 consuletar B ) 56
XV. EVPREPIAE ENNODIVS.
Caelestis dispensatione mysterii uno tempore mihi sororis, Lupicino refusus est matris affectus, et geminae copula necessitudinis peregrinantem recipere meruit post interualla. reuixisti apud nos post dilectionis quem procuraueras obitum beneficio litterarum: uidimus amorem quasi de quadam sepultura surgentem. inauspicato nobis incolumitatis uestrae nuntius accessit auditu, quam credebamus per contemptum nostri uiuentem busta conplesse. credimus te dura perpessam, sed confiteur inrogasse durissima. quod sustinuisti commune cum bonis est, cum crudelibus quod fecisti. ubinam gentium materna hactenus cura delituit? ubi quod fratri debebatur errauit? ad longiora animus tuus quam corpus abscesserat. si te ad ultima terrarum confinia peregrinationi socia dispulisset aduersitas, illuc sequi debuit germanae fides et sollicitudo genetricis. sed in occasu solis, cui proxima fuisse narraris, frigidum pii amoris pectus habuisti. imitata fuisses aetherii sideris circa debitam diligentiam defectum feliciter renascentem et feriatum a gratia non perpetuo animum gessisses. suscepisti mentem prouincialium, quos adisti: mutasti regionem et propositum pietatis abdicasti. nam abiurans Italiae communionem, non solum circa amicos, sed etiam circa interna pignora reppulisti. [*]( XV. 4 effectus T 5 inter∗nalla B 6 obitil B supra u ras. 8 inauepecato B 9 adcessit B nostrum Sirm., nestri Pb 10 coplesse T 11 sustenuisti B, sustinuisti V ti et proxima syllaba com in rcu. cfoTin ras. 13 «actenus L, haotinus B deli|tuit L li ex le eorr. m. rec. 14 abcesserat T 15 peregrinationis ocia (otia T) LTV1 dispolisset B 16 illuc P et Sirm., illic BLTVb genitricis T 17 occasu L\' pio B 18 amores B habuistis T etherii BL, etherei PV, etberi T 20 ani. h mam om. in textu add. in mg. V m. 1 gesiassee B suscepti B 21 preuintialium V 22 abdi∗casti (s ? erat.) L, om. V sed abdi add. m. 1, abdicasse| B nam (a ex u corr.) V, ntl in mg. add. B, non Pb non s. c. a. a. etiam Y in ras. m. 1 italiam aut curam circa scribendum uidetur 23 prius circa T 9. 1. m. 2, alt. circa V s. I. m. 1 repulisti T )
57
postremo animae tibi mutatio accessit cum mutatione telluris. quam timeo quod longis incuriam tuam incesso conloquiis! quid offensa faciet quae inlaesa contempsit ? dedi iustum dolorem studiis non amantis: quae te innocentem faciant causas ingessi. sed exprobratio ista, si per se respiciatur, . aspera est, si origo eius inquiratur, omni dulcedinis melle condita. grauiter fert circa caritatem neglegentiam qui parentis silentium liber accusat. poteris errata corrigere, si praesentia non uales, scriptione multiplici. salutis ergo gratiam praesentans quaeso, ut mei memineris, qui preces tuas circa communem filium et uota praecessi. ante enim quid debuissem consideraui, quam quid uelles agnoscerem. tu deum religione placa et precum circa nos adsiduitate conpone, qui intentionem meam in eius profectum et cordis secreta respiciat, ut quod ego labore polliceor ille praestet auxilio.
XVI. ENNODIVS FAVSTO.
Par quidem fuerat sublimi uiro Pamfronio commeante ministerium paginae ad uiui sermonis officia transferri nec illum epistulari fasce onerari, quem non tam uerba mea contigit nosse quam studia. sed eius in his officiis manus dantur imperio. postulat adiutricem paginam latentium scrutator animorum, et ideo, ne quid apud eum nostri deesse contingat obsequii, scripta concessi, etsi commendationi non necessaria, [*]( 1 mutatio adceesit B, ảccescit mntatio LV cum mutatione (cum in rae. m. 2) T, commutatione b 2 innecesso B 3 effensa T IU sti inlesa BV dedi P, dedisti b 4 innocentem innocentem B 5 ezprobatio T1V respicitur Sirm. 6 inquiritur Sirm., inspi- ciatur Pb omni] dl T ducidinie B 7 negligentiam BT 9 presentas L 11 consideranti T\' 12 uellis BV 13 praecum B adsiduetate B ) [*](XVI. 18 panfronio T comeante T 19 pagine T 8. I. m. 2 20 bonerari L2T V, honorari BLl contegit B 21 studea L\' 22 postolat B 23 ideo L quit T\' contigat B 24 obsequii. T )
58
praeceptis eius adcommoda. quibus enim sermonibus prosequendus est cui totum magnitudinis uestrae licet sperare de gratia ? ita eueniet, ut angustiora sint supplicantis uerba quam merita perlatoris. quid enim praestes iuuaminis illi, pro quo quantumuis poposceris, plus meretur ? ergo ad stili exercitium iunguntur haec, non ad beneficium conmeantis. iuuat animum sub quauis occasione uestri meminisse, licet nominato scriptione nil tribuam. ecce tamen quia ita iussus sum, illa quae praestantur extraneis insinuationis dicta subiungo. iuuate uos peculiariter expetentem, fiduciam eius dignatione roborantes: quicquid spe praecipit inueniat, ut si meritorum suorum angustus aestimator est, ad me referat quicquid fuerit consecutus. obsequium salutationis inpendens supplico, ut crebris me releuandum ducatis adfatibus, cui inter maeroris sarcinas nullum praeter oris uestri solacia potest esse subsidium.