Epistulae

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

V. FAVSTO ENNODIVS.

Abundantem dei misericordiam precatus commendo ipsi anni felicis auspicia et beneficiorum eius muneribus sublimis iam consularem uirum quasi aequalis adgredior. hactenus trabealis coturni pompam familiae nostrae peregrina ornamenta tribuebant et pertinere nos ad eum magis adfinitate quam genere gaudebamus, qui anno nomen inposuit. munus erat, non debitum, quod inter curulium possessores diligentum fabulis addebamur. quotiens nos obnoxios sibi fecit lingua, quae apud alios exaltauit, ut commutato condicionis ordine alienis nostrae nobilitatis insignia stipendiis deberentur? at nunc facessat inuidia. [*]( 2 Tob. 2, 21 5 Terentius Eun. YB. 591; cf. August Conf. I c. 16 ) [*]( - la 1 comiMoribus T, commessoribaB B 4 flectitare L in a. ,I. m. 2 hiltona. L 5 papirus PT homucio B, homnntio PT 7 fodetis B, fouetis LPTyfj 8 admessoremB 9 fa!btis si ecribri B 12 mulcare T sed c ex g corr., mnltare Pb V. 14 Ennodius Pausto TV 15 habundantem T 16 felicis \' L e in ras. 3 fere titt. et ex en L corr. 17 aequalem Plb aggredior LTV actenus B 18 familiae∗∗∗ L 19 affinitate LTV. genera. B 20..anno B, annoe LTV, ante noe Pb, anno suo .,(on. imposuit LTV debitur L , _21 cu*rulium L r eras. diligentium L1Pb fabulis in flbulis. corr. L man. rec. addebatur T\' 22 exaltabit B, eicitauit 1 23 conditionis LTV 24 deberentur stipendiis LPTVb ad B )

10
uetustorum reparator fascium nouellos consul inluxit et dignitatum nostrarum cariosas fores robustus reserauit inpulsor. ad rediuiuam ualitudinem tremebunda marcescentium cardinum limina iuueniscunt, quae nullis credo deo auspice quia posthaec obicibus claudenda patuissent. nam Auieni mei non unus, sed primus est consulatus. stirpis suae gestatura aquilas agmina praeuius antecessit et ad principalem militiam iter uirtutis ostendit. si qua est saecularium reuerentia dignitatum, si quis honos est hominem uiuere post sepulcra, si quid prouidit astutia ueterum, per quod ab hominibus anni uincantur indulti: iure fastus huiuscemodi putantur inuenisse consilia, quorum longaeuitas et senectutem refutat et terminum. deus bone, quantum est unius uocabulum hominis inpensum in dictandis legibus laborem uel stabilire posse uel soluere! macte insignium adulescens uirtutum, qui per oblitteratum materni stemmatis callem uitales honorum secures adtulisti, quibus annosas, ne posteritatem tuam retinerent, splendidissimi itineris obices amputares. cedant huic priscorum laudes, quibus nobilitatem doctorum commenta pepererunt, quae faleratis uerborum superciliis meritum a relatore mercantur. necesse enim est exilitatem. thematis narrantis opibus ampliari, ut dos, quae in materia non inuenitur, stili processionibus inseratur. ut taceam Fabios Torquatos Camillos Decios fuisse superatos: te ipsum, mi domine, qui uniuersos uicisti, eius primordiis existimo uotiue [*]( 1 dignitatis nostrae Pb 2 reserauit Sirm., reserabit LPTVb impulsor TV 8 tremibnnda B 5 patiscent fort. 6 consolatnts BL 9 bonus LV, onus B, bonos in T (in in ras.) est T 8. I. sepnlchra B 10 anni om. T indnlti BP, indnlgi LTV, Multi b 11 fastua BTVb, fatus L, fanstus P, fastos Sirm. consilia suspectum, fort. ex gloss. cons. (I. e. consulares) ortum longeuitas B 14 aduliscens B, adolescens PTb 15 oblitterarum Lx, obliteratum B stimmatis B, stematis LPTV d 16 attulisti LTV 17 splendiissimi L amputares Sirm., amputaris BLPTVb 19 faleratis BLV, fabulatis T 22 atilo B fabioa ex fauius V m. 1, fanius B 23 torquatns camillus decius BV. (em. m. 1 us in os) snperatus B 24 existimo b, extimo P, stemo BLTV uotiuae B )
11
cessisse. tu per duratum proauorum auorumque scipionum tramitem iam grandior, pene praecedentium conexus lateribus ambulasti, ita ut sub coniunctione numquam interpolatae felicitatis incederes. ad Auieni mei adhuc teneri uirtutes pertinet et tuo generi continuare fasces et nostro reddere. ago gratias intentioni in commune augmentum profuturae, per quam cum dei beneficio natalium bonorum claritas hactenus interclusa resplenduit, per quam diem suum lucidus sanguis agnouit. quam uoluissem uotorum meorum summam coram positus intueri, si non peccatorum magnitudo munus caeleste, quod non potuit desideriis, denegaret aspectibus, et nefas sit hominem uno eodemque tempore uniuersa optata promereri! illud tamen inter maximas redemptoris nostri remunerationes credo numerandum, quod limen felicis infantiae consul mens cum honore senis ingressus est. spe praecipio quid paretur laboribus, cum talia primordiis exhibentur. inauspicatis successibus illi profectuum incrementa uentura sunt, quem coepisse uidemus a fascibus. minus est quod sibi de prosperitatis euentu in antiquorum praeconiis uetus fama blanditur. quod adtrita puluere canities, quod uita sub fasce acta uix meruit, quod grandaeuus de inpetratione numquam certus optauit, hoc memorato saepius adulescenti meo supernum munus ingessit. additur quod in principio uitae disciplinis optimis institutus uidetur meruisse quod adeptus est, nec dignatur totum in se felicitati tribui, in quo possunt etiam dari plura uirtuti. naturae in decus scolas et litterarum studia consecutus, paternae perfectionis aemulator, talem se industria sua filium reddidit, qualem alter [*]( 1 aaorum B 8. I 2 conezibus T 3 nunquam V ..J 6 agmentum T 7 benificio B actenaa B .10 intueri L i Mtpra scr. tfI. ree. 14 felices B 15 spe] sed Sirm. praecipio BLV, percipio PTb 16 ex*ibentar L h in hac uoce saepislime eras. prouectuum b 17 cepiese BPT 19 attrita t LTV 20 grandeuos BLT 21 impetratione TV, imperatione L optabit B memorati LV, memorat B 22 aduliscenti B 24 in se totiun T 25 indeces (supra es ras.) B, indices toni. Schottue 26 colas B, scholas LPTVb 27 aemulatar B )
12
uix potuit elegisse. quicquid Attica, quicquid Romana praecipuum habet lingua cognouit, aurum. Demesthenis et ferrum Ciceronis expendit, utramque dicendi seriem Latinus relator impleuit. grammaticae instructionis repagula et illas dicendi legales angustias pro libertate conplexus est. oratoriam pompam sectando masculae dictionis brachiis aequales ad oratoriam eduxit. sed quo me rapiat processus affectionis terminum refutantis, agnosco: diuisus proposito consulem eruditum ingenio inpar appello. ad uos reuertor, cum quibus mihi commune gaudium, par desiderium, aequalis supplicatio est. oremus deum, quia uota nostra modum refutant, ut ipse faciat perenne esse quod tribuit nec umquam circa nos muneribus suis terminum ponat qui largiendo damna non sensit. nos gaudete tamen uestro tam excellenti bono, quibus fas est post trabeas suas habere filium in obsequio consularem. si tamen in sententia mea caelestis uigor operatur et tota mens humanis delictis inclinata non subiacet, fidelium orationum uestrarum retributio est circa sobolem dignitas inpetrata. urbi sufficerent quantos habet domus una precatores. felix mater, tot imperatorum domina, uos apud deum precibus suis matrona fortis adtollit. per tantos regnum caeleste uim patitur, quorum meritis a diuina clementia quod postulatur exigitur. scriptum enim meminimus dicente discipulis domino: si conuenerit duobus aut tribus uestrum, quicquid petieritis impetrabitis. credo redemptorem iustorum raritate prospecta prospecta salute petituros duos dixisse sufficere. licet [*](23 Matth. 18, 19 ) [*](1 atteca B 2 ddmostertis B 3 utranque Pb, ntraque BLTV 4 grammatice B repagola B 5 augustas L complexus LTV 6 braciis B aequalis BLPVb, equal T 8 consule∗ T 9 impar LTV 10 equalis B saspicatio B 11 perhenne T 13 dampna LPV 15 consolarem B 18 impetrata LTV quantus B 19 praecatoree B 20 attoIGt TV 21 celesta L , a. T 22 mminimus L 23 domiao discipulis LPTVb conuenerint duo aut tres PT 24 imperabitis Ll 25 pspecta T. )
13
coniectura perpendi, si possit tribus aliquid denegari pro suorum utilitate poscentibus. his ergo: spebus animatus et iustorum cognatione sublimis, confido de superna benignitate etiam me ad optatae copiam gratiae peruenturum. si Abrahae meritis Loth sanctorum turbis adsciscitur, si hi qui caruere propriis propinquorum ad celsa perduci meruere uirtutibus: annus iste familiae, uestrae pariet dignitates. nam siuobis cordi sum, facile ad caelestem gratiam optata inpetratione perducor. domine mi, salutationis, reuerentiam soluens ueniam, , postulo. de prolixitate sermonis quia difficile est magna gaudentem parua loqui esse contentum.

VI. FAVSTO ENNODIVS

Deus bone, quam nihil est arduum magna curantibus et qua quiete diuinae mentes uisa describunt! quibus ornantur dotibus loca, quae lingua diues et dicendi peritus aspexerit, si religioso\' liceat sine discrimine confessionis enarrare proposito! quasdam mundi artifex, deus prouinciis . felicitates stupenda secreti sui largitate concessit: alias uberius, melius alias uinum iussit effundere, aliis contulit triticeae segetis ope gratulari, multas pomorum uarietate uel utilitate donauit. quibus haec tamen ipsius - naturae repugnantia merita non dederunt, feeit eas relatore sublimes. non est unde ieiuna cautibus gleba desperet . nec unde non respondentia cultori arua subiaceant. linguarum genio terris merita tribuuntur et qualiter quis loqui [*]( 2 speciebuH Pb 3 sapeisa Pb, supera BLTV 4 optate U B pernentorum L 5 adscikcitnr BL, asciscitur PVbf asscicitnr T, adscribitur Sirm. 6 perduce B 7 dignitatis B 8 impefcratione L corr, TV, iraperatione L1, inspiratioDe Pb 9 me T, miw B, hi. eras. 11 contemptum T1 VI. 14 nichil T et sic saepimme 15 quietae B mentis BLPTVb discribunt B 16 diuia B 18 prouintiis L V .. 19 secreta B 20 £ riticae B .22 repugnantis Sirm. 23 ieiunia L gleua B diqperet jBLV 24 non B, rWn., LPTVb )

14
potuerit, taliter rem, de qua fuerit locutus, adtollit. crescetis. prouinciae, cultura sermonum: oris est quicquid in uobis lector stupuit. uber solum et diuitibus quae te iactas terra palmitibus, quae per modicos sulcos scalpentem dorsa pascis agricolam, quae uenas diuites in ipso proscissionis pandis exordio, quae suscepta germina multiplicata messe restituis, nihil tibi commune cum maximis, si ad te domnus Faustus, Romani status eloquii, non serenus accesserit. ecce Comus pullae quondam pene in silentium missa condicio, quae nulla se hactenus commoditate, nulla ut aiunt formositate iactauit, quanto gaudet ingenii priuilegio? quae per praerupta conuallia et patulos cohaerentium hiatus montium aestiuis niuibus miseram scit exhibere concordiam, cui per pericula pendentium cum uia cultorum ante terram per scopulos opus est seminare quam germina, cui calamitatis genus est, riparum Larii confinia canis ornasse nemoribus, ut subridens inlecebrosa uisione dominantibus blanda fecunditatem fronte mentiatur et in perniciem possessoris pulchritudinem nutriat exsecrandam, ubi primum fabricis suis per praetoria domini tributa dissoluunt, dum antiquorum lasciuias parca nituntur frugalitate reparare et profligantia patrimonium fulcire culmina: indigenarum copia ad hoc tantum seruata, ut functioni publicae peraequatoris etiam uota transcendens numerus non deesset: piscium populos . non ad delicias, sed ad horrorem nutriens, per quos discimus quid laudis captorum alibi sapor mereatur: ubi aer pluuius perenniter et minax caelum et quaedam uitae sine tota luce [*](1 attollit LTV crescitis Sirm. 2 proaintiae LV 4 pacis LPb 5 in] et in P 6 restitnes B 8 kpnlloe B 9 poene B conditio LTV actenus B 11 ingenii] elata add. B ) [*]( I patnlus B 12 coherentium BLT hyatns PT 18 c p picnla T c p p in rcu. cum uia] uuia T 17 fornte B 18 pnlcritudinem PT ezecrandam PT 19 dissolnnnt tributa T 20 laBcinias BLV, lascinas T, lacinias P, lacnnas b, lacinias coni. Schottus; nihil mutandum, loquitwr enim de tectis priorum possessorum neglegentia ruinam minantibus 21 indig\'narum T 92 publice B perequatoris B 23 populus B 24 diliciaa B quod Pb dicimus L 26 perhenniter T )
15
transactio: dulcia Larii oculis fluenta transeuntibus et ad natatum quos perdat inuitantia. quis ferat decorum gurgitem sub hac deceptione fallentem? quid dicam insulam relatione factam habitabilem? quis non hoc miretur? in qua minus amatur uita seruata., in qua portio fuit euasisse decriminis, circa quam piscibus hominum ministratur esca cadaueribus? nulla enim praeter aquas Larii defuncti ibidem sepulcra meruerunt. maria, fluuium Adduamque laudastis, quorum per confusos ductus discrimen lacum tumoris ostendit, qui agnosci in eo numquam nisi per turbida fluenta potuerunt. tanti fuit diuitias facundiae in rebus laude carentibus ostentare, quanti non fuerant haec omnia, naturae beneficia si dedissent. caelorum tamen dominus, qui hoc uobis posse concessit, munera sua sub perennitate tueatur, quia haec ego non quasi a uobis diuersa sentiens scripsi, sed ut ex istis lector agnoscat Comum per stilum uestrum melius esse legere quam uidere.

VII. FAVSTO ENNODIVS.

Quantus est fascis inuidiae, quam facilis nocendi uia, quotiens praecedenti opinione laborat impetitus! nemo quid factum sit, ut uideo, quidue infectum respicit: ad inpugnationis fidem solum aduocatur pro teste propositum. deus omnipotens mutatas ordinum uices uertat in melius et rerum statum, qui labe temporis aut meritorum nostrorum nebulis obsoleuit, aurei saeculi candore perfundat. quando non hominum obscenissima crimina innocentis officii texit umbraculum et quicquid a morum [*]( 2 decorem Ll 3 quis L dicat-habitabilem L in ras. 6 nulla B, nulli LPTVb 7 sepalchra B 8 mariam B flumi T adduamqi B, adduam quae LTV quorum coni., quos BLPb, quo. T, quod Sirm. confusus B 9 in lacum B eo] eum B 11 quanta B 12 beniflcia B dedisset B et Sirm., qui ante si distinxit 13 perhennitate T 14 tuetatur B ) [*]( VII. 19 fa.ciв L s ercu., fascinua coni. Schottus 20 pcidenti B fõm P, sanctum b 21 infectum] infaudum b inpugnationis B is in ras. 24 obsoluit BL 26 ignoscentis T, incentis B )

16
nube descendit caelestis militiae serenitas excusauit? at nunc in aucupium trahitur male creduli interpretis clericatus, et quod ante religiosam professionem admisisse non decuit, hoc postquam . per titulum ecclesiasticum culpis renuntiauimus, sine honesti credimur consideratione peragere. qua me tempestate, procella inmanium peccatorum, ire ad famosum . officium conpulisti? in quo omnes, errorum rami. magistra uiuendi solent falce truncari, in eo de me facinus credi facis omne fallentibus. ille mancipia sua a me . sublata defieuit et contra potentiam ecclesiastici militis aduocandam credidit regiam defensionem. rogo, quis hoc conmentator uel in scena proponat? quis poetarum fabellam fucis. similibus aut commenticiis personis instrueret? nouit dominus, qui manu ualida in adiutorio. uestro mei propugnator adsurgat, totius me esse technae huius ignarum. ante aliquid temporis pueri duo, qui sibi a praefato adserebant inferri uiolentiam, ad opem se ecclesiae sub interpellatione publica contulerunt. preces adhibuisse me memini, ut circa eos quod defunctus uoluit seruaretur: auditurum se deceptiosis et blandis promisit inlecebris. ut ad obsequium reuerterentur, ad quod deputati fuerant, sancto episcopo patre uestro praesente, qui eisdem praebebat auxilium, sub notitia ciuitatis hortatus sum. quid postea euenerit ignoraui, nisi postquam male retentatoris nomen accepi. haec mentior, nisi inpugnatoris mei adtestatione constiterint, cui tamen gratias refero, quia I sub quauis occasione uotiuas exegit epistulas, quae mihi multum doloris iussionis uestrae dubitatione pepererunt. de me enim p. .. ,ł 1,.. [*]( 1 diacendit B 2 credoli interpraetis B 3 amisisae T 6 immanium L V pecorum T fqmoaum L1 7 compulisti LTV \' 8 irancari i r in ras. 11 commentator LTV 12 fav uellam B mmenticiis T In ras. 14 totius B, tocius P, tutiua LTV eet B ternae LV, tegne PT, igne B huiusmodi Plb 15 asserebant LTV 17 me om. b et Sirm. \' imimini L 18 quod] 5 T seruarentur T . deceptioniB B Ia. 19 reuerentur B 22 ortatas LPY 23 retentoria B impugnatoris T 24 atteatatione LTV constiUerint T 25 epistolas LTV )
17
deliberatum esse uideo, si uos, utrum audiam quae iubetis, in ancipiti esse cognosco. nulla me tamen nec magnitudinem uestram ex ea parte apud deum culpa respiciet, quia praefatos mox ad seruitium illius boni uiri sine alicuius audientiae libra ire conpuli. domini mei salutationem largissimam dicens, quam uellem, si istis negotiis paginas non negetis, aut accusatores meos ipse conponere aut, quod est familiarius, frequenter errare! .

VIII. FIRMINO ENNODIVS.

Iucunda sunt commercia litterarum, docto auctore concepta illa, in quibus ad unguem politi sermonis splendor effulgorat, ubi oratio diues frenis peritiae continetur. quando abundantem loquelae uenam laboriosus in lucem scrutator adduxerit, tunc procedunt officia suscipientis desideriis paritura. at ubi scaber sermo angustiam pauperis signat ingenii nec conceptum suum in ordinem digerendo noctem studio elocutionis interserit et nebulosae narrationis ambiguo quandam generat de ipsa explanatione constitutus: quia non personae talis in eloquentiae care constitutus spernat affectum? grauat conscientiam perfectorum amor indocti. sed uis caritatis internae necessitudinis uinculis adiuta non fertur: nescit experiri quid possit quem caritas stimulis suis exagitat. solent tamen dignos uenia iudicare perfecti quos inter epistulares uias nutantia deseruere uestigia. soletis quid dicere uoluimus adtendere, quotiens non elocuntur uota sermones. idoneae tamen perlatricis uiaticum praegrauaui et, quae me praesentare uiuis potuisset adfatibus, [*](3 perte L respidat B 4 kodiendientiae V 5 eompnli LTV domine mi P (i in ras.) b 6 negeiee B 7 com- ponare LTV ) [*]( VIII. 11 commertia L, commentia T 12 effulgorat B 13 diiuB B habttndantem PT 14 loquellae B 15 ad B 18 nebolosae V 19 ceoitatem B in] eine Pb 20 arte Pb, arehe B 22 quem] qaae B 28 exagitant LVl 24 epistn- laris B, epistulares V1 u in o corr. m. 1 25 soletes B nehiisiimns B attendere LPTV 26 idonea etjamen L ) [*]( VI. ) [*]( 2 )

18
eam epistula comitante perduxi, minus nobis periculi esse confidens, sub intercessoris boni me praesentia deliquisse. uale ergo, mi domine, et amantem uestri peculiaribus fouete beneficiis: sic apicem uestrum, si est quo crescat adhuc, diuinus fauor adtollat.

VIIII. OLVBRIO ENNODIVS.

Dum fauos loqueris et per domos cereas eloquentiae nectare liquentis elementi mella conponis, peregrinum labiis meis saporem epuli diuitis infudisti, Herculei certaminis et triumphalium Antaei casuum faciens mentionem. sic se equidem exercita litterarum gymnasiis palaestra dilucidant, sic madefacta studiorum oleo loquendi se artificiis oris membra submittunt. sed noluissem fateor illius, ut aiunt, pugnae commemoratione morderi. Antaeum fabella senior, ne elisus uinceretur, matris solacium, postquam coepit non cadere, loquitur perdidisse: qui per callidi hostis fabricam fertur stando esse superatus et in pectore animam posuisse certantis. res scilicet digna memoratu, sed amicitiarum indigna proposito. nos nempe memini foederis certamina suscepisse, sed per quae mutuae uincamus caritatis officiis, ut dum inter huiusmodi luctamina nitimur, et uinci [*]( 1 eam B, ea TYb, et L, eum P epistola PT, epistulam BL V b nolis V corr. m. 1, nolis L 2 bonae B me om. B 3 per culiaribus B benificiis B 4 quo ex quem L in ras. corr. m. rtc. 5 attollat LPTV ) [*]( Vim. 7 olibrio T 8 fauos B corr. PT*, fauus B1LT1 Vb re loqris T re s. l. m. 2 pr L 9 linquentis B componis LT V 10 saporem V praeter I in ras. m. 1 aepuli B triumfalium V 11 anthei BLPTVb quidem L 12 gemnasiis BLV1 (e in i corr. m. 1), gignasiis PT palestra BLT 13 loquendi se scripn, loquendis TV, lequendis L, loquendi W- BPb artificis V corr. m. 1 15 orderi L antbeum BL PTV fauella B, fabula Sirm. uinceretur scripsi, uinceret BLPTVb 16 solatium L V cepit caderenon T 18 digna om. V (add. m. pavMo recentior), dedala B 20 cartamina federis T )

19
ambo optemus et uincere. nobis per communia pectorum secreta uiuendum potius quam obeundum est, matris ecclesiae ope sociatis, quae utrosque, ut uera loquamur, fidei ubere lacte pascit altrici. cessent anilium commenta poetarum: fabulosa repudietur antiquitas: status innocens ruinae nequaquam misceatur alterius. nobis, si placet in nouellum usum maiorum exempla reuocare, potius Pyladis et Orestis, Nisi et Euryali, Pollucis et Castoris, si nihil his clandestinorum actuum decerpit obscenitas, conuenit gratiae meminisse uel fidei quos inter se ita concors animorum deuinxit aequalitas, ut horum duos expetitus cum amicis iuuaret interitus, alter amico uitam pretio suae mortis adferret. ista sunt digna memoria, quotiens inter nouos concordiae nexus udo, ut ita dixerim, animorum libro cespitibus ualidis fetura nobilis iuncta maritatur. illae mentes promittunt poma concordiae, quae quid in cultura. sudoris sit opus agnoscunt. gaudeo tamen, quod iam indissolubili societate moribus iungimur et ab ostio affectionis per examinis lancem caritatis incrementa pensamus.

X. IOHANNI ENNODIVS.

Vicem redderem, nisi oneraret diligentiam amici pectoris restituta laudatio. ne dum in praeconiis mutuum uidemur scabere, adulationis suspicione polluatur adfectio et amor currat in uitium, dum illud quod apud alios debemus facere nobis inconpetenter ingerimus. amantium enim ornamenta inter familiares paginas retinenda sunt, non loquenda, ne tantum [*]( 1 pectorum acripsi, pec**tormn B, peccatorum LPTVb 8 sociatifl scripsi, sociatu LPTY, sociata Bb ut Bb, om. LPTV 5 sta∗tus L -n: eras. 7 piladis T euriali BLPTVb 8 act∗ Lũ eras. 12 praecio LV 14 caeepitibus B ille LT 15 mentis T poma] bona Sirm. 17 ostio PT, osto L ) [*]( X. 21 honeraret LTV, honoraret B pectores L 23 adolationis B gaapitione T pollua∗tur L n eras. 25 incompetenter LT V ingerimus Sima., ingeremus BLPTVb 26 pagina..s L n eras. ) [*]( 2* )

20
conscientias nostras uacuis sensibus relatione laudis oneremus. sunt ubi bona tua, ut apud te propter adfectum taceam, amice concelebrem: in his, quae de profectu tuo sentio, religiosam tibi tantum debeo taciturnitatem. possem quidem uitia temporis secutus laudes tuas nunc inexhausta praedicatione reserare et totam paginam fucatis colorare blanditiis. sed absit hoc a proposito, facessat a moribus, ut quem mente teneo ista tantum uelim esse remuneratione contentum. tibi non delenificam orationem, sed uocem debeo castigantis. non tibi pictis uerborum inludens artificiis, sed totum profunda mente te retinens possem dicere: ad arcem scientiae sine tenerae aetatis praeiudicio peruenisti, summam perfectionis adeptus es, nulla debes cura distringi, sed bonis tuis tamquam locuples possessor ornari. sed haec, sicut praedixi, a me aliena sunt. ore te parentis stimulo, dico: sint licet grandia, quae in cano eloquentiae flore polliceris, ego tamen nisi de messe non gratulor, ut solet auarus agricola, qui ubertatem anni nisi in horreis non metitur. iam in te etsi non grauidas aristas, multo tamen uidemus lacte turgentes: iam prope ad aream uota perueniunt. sed plus timendum est, quotiens desideria nostra spes uicina succendit. labora ergo circa studia, lucem in conloquiis dilige, lectioni deuotus insiste, ut fructus eloquentiae multiplicium auctorum uentilatione purgetur. pulchra sunt quae scribis, sed ego amo plus fortia: redimita sunt floribus, sed poma plus diligo. salue, mi domine, et haec ea qua insinuaui sinceritate conplectere et amorem meum in admonitionis fide perpende. scito epistulas tuas nulli doctorum a me esse denegandas, ut quod me per inscitiam fugerit per eos, qui ad unguem docti [*]( 1 aaenas fort. oneremus B, honoremus LPTVb 4 debeo tan- tum T possim B 5 laudesta F inezausta BLV 6 et om. b blandiciis PV 8 uell* T, nellem B contdptum B 10 fflte te T tn ras. 11 retinens. Possem T possim B tenere BPT (re corr. in T), tenera LV 12 es otn. T1 add. + s. I. m. 2 13 locnpes L 16 polliceris T ria in ras. 17 agricnla B 21 succendit V, attccedit T ergo om. P et Birm. 28 purgitur B 24 plus amo T 25 quam T 27 epistolas LTV 28 inasc∗∗tiam L en eras., inscisciam T fugere B )
21
sunt, emendetur, et ideo ad scriptionis culturam multo sudore te praepara, ut uota, quae circa te pro uenerandi patris tui meritis et amore concepi, ad effectum sub hac claritatis tuae intentione perueniant

XI. CASTORIO ET FLORO ENNODIVS.

Amantem uestri gratia deberetis releuare conloquii et amicam diligentiam testimonio reserare sermonis, quia muta caritas pene obtinet uices ingrati et per paginarum abstinentiam intercipitur uis amoris. absentum animis sola litterarum medetur oblatio, quae quodam mentis artificio pingit scriptione quocum loquitur. haec apud uos superuacuum putamus adserere, quos instituta nobilia acuunt, quibus praesto est sanguis doctrina consortium. nihil est bonarum artium, quod nescire sine neglegentiae culpa possitis, quos post lucem natalium Romanum decus Faustus instituit. ergo magis fatendum est me non mereri quod postulo, quam uos nescire quid debeatis offerre. domini mi, salutationis debita effusissima humilitate persoluens precor, ut tandem aliquando non inmemores admonitionis et foederis rescribatis, circa quae opera pigros uos esse non conuenit, quia nec conuersationi uestrae sancta conscientia nec uber sermo potest deesse conloquiis. [*]( 2 praepara. L t? eras. 3 affectum T 4 perueniunt T XI. 7 reuelare L 9 poene optinet B uieces B intercipeturB10umB,etabeentiumPb;absenntium-litte- cipetur B 10 abientem B, et abeentium Pb; absentium — litterarum T in ras. m. 2 11 artifico L scribtione B quocum scripei, quod LPTVb, quos B 12 asserere TYb 14 ne- Ui gligentiae T et sic saepius 15 positis LT, poBsides B tis 8. I. m. rec. (Schotti ?) post lucemj p\' luce B 16 me—quod T in ras. m. 2 17 postolo Y corr. m. 1 18 domini] dum Pb mi scripsi, mihi BLTYb, uichi P efifnauma L, et effusissima B 19 inmemores T mores Mt ras. m. 2 20 pigrus B )

22

XII. AVIENO ENNODIVS.

Si quaeras, cur silentio uestro multata non reticet prodiga frons pudoris et male interpretando inpudentia uocetur affectio, si garrulitatem meam fructu dicas cessante debuisse conpesci: ego te, inlustrissime hominum, illa quae in familia tua domestica est sinceritate conuenio, ego foederatam promissionem quasi obsidem mentis amplector. doleo quidem procuratas longi causas silentii, dum et caritas et necessitudo neglegitur: sed quia me totum sibi amor tuus uindicat, adhuc credo excusationem posse recipere quod fecisti et purgationis tuae in hac parte causas aestimo esse, quas inuenire non possum. in bona te ualitudine degere uoti compos semper audiui: sudorem tuum circa ornamenta generis saepe epistularis alloquii luce tersisti. nihil praeter contemptum monstrat, quotiens taciturnitas non habet necessitatem. ego tamen spem de responso capiens semper scripsi et sub quadam claritatis tuae praesentia legenda dictaui: uisa est mihi, dum loquor, pagina mea te reddidisse, te sapere et tuis picta imaginibus uerba conferre.. quid esset in epistula tua dulcedinis, si eam daretur accipere, quaeso diligenter expende, quando licet a nobis procedentia, tamen quae ad te ueniunt uerba conplectimur. iam, rogo, ad adfectum scriptionis erigere et ariditatem meam conloquii fluentis infunde, ut quid ministerium meum a deo ualeat inpetrare cognoscam, si epistulas tuas aemulas paternae [*]( Xll. 3 a silentio Pb et Sirm.; a incbtait Schot. muliata non retioet T tata non reti T in ros. m. 2 prodigia L1 5 ces- sante L prtus s in ras. fort. ex n corr. compesci LTV 8 praeparatas Pb 9 neglegetur B, negligitur T sic fere semper 10 nendicat PT 11 tne purgationis T 12 causaepoesum T in rca. m. 2 13 degerere B 14 epistularis BVl (u in o corr. m. 1), epistolaris LT 17 scribsi B 18 loquor pagina mea T or pagina mea in ras. m. 2 20 aepistula B, epistola LTV et sic rdiquis locis plerumque dulcidinis B 22 tamen non TV cdplectimar uerba T 23 affectam te T scribtionis B eloqaii T et P m. 2 supra colloquii 24 adeo P1b impetrare TV 25 aepistulas B aemulas V 8 partim ita rat. m. 1 ex e ut Midetur corr. paterne B )

23
perfectionis accepero. nolo metuas, quod illum formidandum doctissimis loquor et quasi ante oculos tuos in exemplum elocutionis adduco. peritorum mos est medicorum in uenis deprehendere uires corporum et de successu hominis digitos interrogare. nec aliter incipientium possunt ingenia cognosci, nisi ut qui non debent tenerae adhuc aetati robustas declamationes inquirentes de futura ubertate laetificent et messem peritiae in radice manifestent. domine, ut supra, salutationis honore et reuerentia soluta spero, ut mei te esse memorem si meritum non ostendit, saltem inportunitas mea, quae est indefessa, significet.

XIII. AGAPITO ENNODIVS.

Male est animo, postquam magnitudo tua aequi obseruantissima et amicitiarum tenax in hanc meae obliuionis se uertit incuriam, ut diligentiae inmemor bona melioris saeculi, quae accesserunt de profectu honorum tuorum, fama potius quam felici epistula nuntiasset. ubi sunt illa sanctae conscientiae tuae in conuersatione ueneranda penetralia? quando inuenire potuisset relatu digniora animus de amantis hilaritate sollicitus? sed quaero, ne malignorum quispiam austrum floribus aut petulcum animal rosetis inmiserit. numquam enim sine offensa amicis prosper euentus absconditur: a commotione euenit longe degentibus tacere quod gaudeas. procul a moribus uestris malitiae facessat obscenitas. puto bona uestra me meruisse [*]( Q 1 accipero BL formidandam V eorr. m. 1 3 depręhendere i. L 5 incipientum Sirm. cognosco V corr. m. 1 6 tenere B, tenerea L 8 manifestetnr Tl utuidetur 9 soluta scripsi, solita LPTVb, saluta B, saluto coni. Schot. 10 saltem Pb, saltim BLTV ) [*](XIII. 12 ennodius agapito TV 14 obseruandissima B 15 amititiaram Bl in hanc T in ras. m. 2 17 adcessernnt B 18 sancte B 19 conuersatione Pb, consernatione LTV, consernatione amoris B 20 relato B 21 quaero] uereor fort. ne] ne forte B floribus scripsi, fontibus BLPTVb, &1. fetibus P* in mg. 22 petnlcum animal T in ras. m. 2 23 prosper B er in marg. add. deuenit T. )

24
nescire, quia sermonis frequentia pensabitur tale silentium. decedentem a desideriis amicum nulla delenire potest cultura caritatis. haec quantauis, mi domine, nobilibus scientiae tuae uerborum pingas imaginibus, raro curantur malefacta conloquiis, et dolor, qui a re descenderit, sanari non potest per loquelam uix erit, ut scribendo deleas, quod scribere contempsisti. sed reuertor ad propositum, a quo numquam est, si miseretur diuinitas, discedendum. deo debeo, quod prospera tua te silentium procurante in Liguria primus agnoui. perdidisti fructum studiosae taciturnitatis: bonorum felicitas mundi lingua celebratur: ignorari non potest quod summis accesserit. in honoribus illa magis amplectenda sunt quae redduntur: male ad fasces adtollitur cuius mens inter curiae sidera lucis suae suffragia non agnoscit in titulis. uenit ad uos cana dignitas [sera], sed debita. uocauit eam lingua, quam sequitur: exegit innocentia, quam habuit quondam aetate coniunctam. sed iam redeo ad gratiam familiaris alloquii etiam post offensam. salue, mi domine, et quod in damno promissi foederis neglexisti restitue ubertate sermonis.

XIIII. FAVSTO ENNODIVS.

Nollem, fateor, morarum causas aperire, ne animus meus sera in pacem cum laetitia reductus maesta iterum relatione turbetur et habeam tristitiae meae rediuiuum in narratione [*]( 1 quia] qua B b; Qua sermonis f. p. t. silentium ? Sirm. 2 decidentem malim delinire Bb 3 mi BT, mihi LV, om. Pb tuae om. L 4 post imaginibus plus linea dimidia erasa in B malefacta T ta m ras. colloquiis LTV 5 re] te Sirm, discenderit B poterit Pb loquellam B 6 quod] quam T contemsisti BL V 8 discendendum L\'T, deecedendum B is male] alter add. B fasces ad T 13 attolBtur LPTV ourie inter T 14 sera inclusi 16 quondam] aurea condam B 17 etiam T in ras. m. 2 18 dampno L promiu* B ) [*](xnu. 23 meeta BLPTV )

25
principium. paene enim sibi debet angustias suas qui earum relegere transacta non refugit. quis ad calcem perductas anxietates suas reparet intempestiui necessitate sermonis P sed uobiscum mihi et cum proposito rerum fides est, quibus debetur in replications ex quacumque causa sinceritas. patior libens aculeos reuocati maeroris, dummodo ueritati nil pereat, et ne per uitium tenerae mentis paginam falsitate dehonestem, sponte fero quod refero. sancti episcopi patris uestri prope in dubium salus deducta me tenuit, in cuius aegritudine quamuis cuncta inlacrimaret ecclesia, me tamen specialis maeror adflixit, qui eius debeo plus amori. uidi pacem ciuitatis urguente discordia urbis nostrae limina transcendentem et ab oculis nostris quasi incertum aliquod aut uagum numen elapsam. sed sufficiat tristibus stricta narratio. iam ad bonam ualitudinem. sancti patris salus optanda et diligenda respirat. nam ubi mens mea ad stationem rediit, statim iussa respexit. pueros destinaui, qui fideli me de prosperitate culminis uestri uel totius sanctae domus relatione perdoceant. pendeo rursus et inter spem et metum dubia aestimatione distringor, cui necesse est de alterius parentis esse prosperitate sollicitum. quis ad curas meas se porrigat ? quis aestus aequiperare ualeat tali diuisione distracti? sed haec ad deum iustius reportantur, cuius clementiae est uota uincere supplicantum et fluctuantibus portum parare desideriis. interim ad usum reuertor querelarum. paginas uestras ilico me suggero subsequi debuisse et ad solacium meum uel propter recentem petitionem scripta prorogari, ne [*]( 1 pene TV debet sibi L1T1V1 (corr. m. 1 in LTV) 2 non re fugit V corr. m. 1 anxiętatea L 8 reparet (i. e. reparaNt) T 4 fldie B quibna T in ras. m. II 6 meroris BPTV, meroria eso memoria? L corr. 8 noatri Pb 9 egri- » tudina B 10 meror LV, mer.or T 11 urgente T discordie V a tupra acr. M. 1 13 nagum T s. l. m. 2 14 stricta T in ras. m. 2 19 atematione B 21 saequi perare B, equipare PT, aequiparare b 24 Bsum B quqrelartun L, quaerillarum B 25 soiadum PV, solatium BLTb 26 seribta B )
26
in ancipiti de profectione uestra animus meus pependisset auditu. sed hanc credo culpam scriptionis emendari posse frequentia. superest ut diuinitas a uobis ea indicari faciat quae iuuat agnosci. domine mi, effusam salutem reuerentiae uestrae dicens precor, ut quae mandaui suggerenda adipiscantur effectum.

XV. FLORIANO ENNODIVS.

Idem est terminum in adrogantia non tenere quod in humilitate transcendere. supercilii affectus est iusto amplius esse subiectum: familiare est grauiter hiantibus nouas inuenire blanditias et grandis coturnus in eloquentia simulare formidinem uel examen metuere de laude securum. ego uero diligentiam proposito inpenderem, si sanguini non deberem. suscepi epistulam tuam Romana dote locupletem et stilum Latiarem in ipsa principiorum luce monstrantem: cui me respondere opponente manus inscitia coegit affectio, cum diu esset quod antiquauerat apud me scribendi studium spes tacendi et in locum gloriae silentium conputabat. sed nisi respondissem, nescires te esse deprehensum, quod minus fabricatis ingeniis artifici facundia et fuco Romuleae calliditatis inluseris. non aequa ad secandum uirtus est politae laminae et eius, quam rubigo possederit, nec parem conflictum usus potest et torpor adsumere. nunc epistulae breuitate contentus ad salutationis debita me conuerto, quod eloquio non potui, gratia pensaturus, reddendo amicitiam pro schemate et pompa sermonum. ecce quantum [*]( 1 aneipiti) accipienti L 2 scribtionis B 4 mi T, mihi BL Y salatem eft\'usam T ) [*]( XV. 8 arrogantia LPTY 12 neri B 13 sangoini* T epistolam LTV 14 laciarem PT 16 inscijcia T 18 conpotabat B, computabat LTV nescire L 19 depraehensum B 20 fuco BPTY, BUCO L, succo Pb romolee B eq T 21 secundam B lamminae BV 22 posaiderit B 2S epistulae V* n in o corr. m., 1, epistolae LT 24 potui BPTb, potuit L Y 25 scemate B, stemate T )

27
occupatoni subducere potui, celer scripsi. dabit deus, ut si responsa desideras, uacuum curis pulsati pectus inuenias.

XVI. FLORIANO ENNODIVS.

Illud fraternitas tua amori meo potuisset inpendere, quod uera liberalitate cum tribuentis conpendio proficeret et pudori, in ea scilicet parte, ut cum indices studii mei litteras iam teneres, ab scriptionis te cura suspenderes. quisquamne coloratis frontem pingit inlecebris et famam ualida inpugnatione labefactat nec manifesta excusatione contentus, male credulae conscientiae sufficere non aestimat quod probauit ? qui uario sapore conloquii edacium amicorum fauces inritat, ut dum blanda subicit, definita permutet. nam postquam me silentium amare rescripseram, quasi pro allegationis responso prolixiores paginas inpetraui et diu forte repositum post negationem meam eloquii uber elicui. quid faceres, si certamina promisissem, si studiorum tuorum feruorem quocumque dente incautus adtingerem nec mei idoneus existimator penetralia tuta seruarem ? adhibita credo aduersus me fuisset Tulliani profunditas gurgitis, Crispi proprietas, Varronis elegantia, nec in ulla inuenissem parte subsidium, cui nec illud profuit, quod scribendi contentiones, nec cum reticerem lacessitus, effugi. me etsi peritiae conscientia et dicendi uigor adtolleret, post diuersa scribentum discrimina laudem, quam multo sudore uos petitis, [*]( 1 occupatione L potui. T scribsi B 2 desidenas B ) [*](XVI. 6 cum tribuentis BLV, contribuentis PTb . compendio LTV 7 indeces B, iudices Pb 8 tenebres ab scribtionis B suspenderes Pb, suspenderis BLTV quiaquam nec T 9 illecebris T ia in ras. 10 maIae BLT 14 rescribseram B, scripseram P\'b alligationis B 15 impetraui LTV 16 aeloquii B faceris B 17 incaustus B attingerem LP TV 18 exestimator LV, aestimator B 20 crispi Bb, crisippi LPTV propriętas L uarronis BLPlTV, maronis P\'b eligantia B 21 illut B 8. 1. 23 attolleret LPTV 24 scribentium PTb petistis T )

28
formidarem. huc accedit, quod rhetoricam in me dixisti esse uersutiam, cum diu sit quod oratorium schema affectus a me orationis absciderit et nequeam occupari uerborum floribus, quem ad gemitus et preces euocat clamor officii. delenifica ergo et malesuada conpesce conloquii. si ficta sunt quae scribis et peniculo decorata mendacii, muta propositum, uel posteaquam uides mentem innotuisse quae feceris: si uera sunt et a iudicii lance descendunt, profundo ea pectoris include secreto, ut reuerentiam diligentiae, dum amico res integras seruas, exhibeas. mihi inmutabile cor custodiens alios demulce conloquiis. ecce epistulae modum, dum productae paginae cupio respondere, transcendi. sed non est culpa speciali plectenda supplicio, quae in erratis habet auctorem. domine mi, salutationem debendam restituens precor, ut si desideriis meis, quae de amore taciturnitatis concepi, pernix te scrutator interseris, saltem occupationibus, quibus inpedimur, ignoscas.

XVII. PAVSTO ENNODIVS.

Si a consuetudine officiorum temperet mens amantis, ipsam cessationem sinistrum esse putat auspicium. maeroris enim ipse sibi causa est qui non semper in uicinis aestimat habitare quod diligit. quisquamne digressum ad longinqua censeat quem mente contingit? nam si spiritus res est diuinitatis in homine, prolixarum sentire non potest damna terrarum. dixi causam, [*]( 1 adcedit B rethoricam BLPT 2 scema B 4 gemtos B praecea B 5 ergo] uero T malesnda V eorr. m. 1 compeace LTV colloquii LPTV, conloquia B scribes B m 6 penicolo Bt penicolo V corr. m. 1 meadatii B (tii in rcu.) LPV uel potius (peste. P) mentem quum uideB Pb 7 uidia B mentem uncinauit Sirm., cf. Wiener Studien II p. 241 quae] qua B, qua ea fort. 8 dUcandunt B peccatoris B1 10 ezibeaa B immutabile LTV colloquiis LTV 13 actorem T 14 deuendam B 16 saltim B inpendimur BT XVII. 19 conauitudine B 20 potat B meroris BLPTV 22 quos Pb longinqua T qua ex eorr., longincam P\', longinquom b )

29
quae me faciat scripta porrigere. reddo salutationis obsequia, propter quae promulgantur epistulae, deo supplicans ut caelestis dispensatione beneficii in bona ualitudine degenti praesentia magnitudini uestrae uerba reddantur. quod recipiat tamen portitor qui alloquii occasionem praestitit, a me pro uicissitudine commendatur.

XVIII. AVIEMO ENNODIVS.

Quam bene quod uerecunde renuis feliciter imitaris et dum difficilibus magnitudinem tuam exemplis quereris incitari, narrandi pompam quam adsertor idoneus refugis ostendisti! amplector amabilem allegationem formidinis, quam in te ingenii diuitis uena commendat. nolo colendum bonis patrem in adhortationis tuae positum pauescas exemplis: ab ipso ueniunt ista quae loqueris. scio quae aurum pariat terra nobilius, cuius soli nutrita sinibus metalla plus rutilent: saepe mihi labor efficax inquirenti altricia terga fului ostendit elementi: scio quae conchae superbas pretio gemmas includant, unde ueniat lapis imperiis genium conlaturus. non inperitiae quod feci adplices, non errori. uiri fortis progenies armorum faciem inter patris agnoscit amplexus et dum naturae obsequitur, discit amare terrorem. doctorum radix Maro, uestri formator eloquii, sic animatum uerbis patris filium memorat, ut dicat: disce, puer, uirtutem ex me, et alibi: et pater Aeneas. numquid ille iam fortibus ad certamina brachiis adsurgebat [*]( 24 Verg. Aen. X 435.440. ) [*]( 1 scribta B 4 quod BLPTVb; ut quid vel praestitit et fort. reoipiat T a in raa. 5 nicessitudine B ) [*]( XVIII. 9 reDuis L n s. I. m. 2, rennnes B 10 qaaereris B, quaeris LPTVb 12 adlegationem T 14 paniicas B 15 loquęris L nobilibus B\' 16 signibus P, ignibus b 17 efficaz T x in roe. falni] flunios Pb elimenti BLV 18 concae BLV precio LPTV 19 imperitiae TV, imperlcię L 20 applices LPTV 23 fl∗∗lium V de eros., fldelium L di*cat T 24 pater B s. l. corr. 25 iam BLV, tam PTb braciis B )

30
aut uirili ualitudine inminentia putabatur bella gesturus? sed melius uirtus recentibus exemplis animata quam monitis profectum corporis expectabat. scientes rerum aquilas ferunt pullos suos in ipso uitae limine, quo ouorum tunicis exuuntur, ad solis parare radios et lucem seminis sui inmensi splendoris obiectione cognoscere. numquid est in districta probatione inpietas, cum recta sit iudicii in electione sententia? nolunt quemquam perire de fetibus, sed suos esse qui cesserint non agnoscunt. recte enim illa inter aues sublimitas genetrix putatur esse uictorum. nunc ergo tu, dulce meum, bene coepta persequere et fauente deo, ut auum nomine, ita patrem redde doctrina. non aestimes graue esse quod moneo. et quia ego te de germine censeo, tu de primordiis non pauescas. fuit et ille incipiens qui timetur, et quotiens scalpente terram digito ductus aquae per puluerem trahitur, turbidum fluit omne quod primum est. de reliquo uale, mi domine, et amantem tui frequentibus cole muniis litterarum, circa quae studia, si mei memor es, pigrum te esse non conuenit.