Epistulae
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
Desiderio paginarum uestrarum facta est mihi prodiga frons pudoris, et dum tabella promittit promulgata responsum, intra uerecundum penetrale annosam continere nescit infantiam. deberem quidem sanguini et proposito silentii uenustatem, postquam spei meae fructum prima negauere conloquia. sed nescio utrum male pertinax iudicetur intentio, quae sine alterius dispendiis sollicitae per amorem experientiae pericla multiplicat. ualete, mi domini, et ad scriptionis mecum remeate concordiam, ne contra euangelii faciatis monita, si et inportunitati denegetis quod iuste forsitan inpetrasset affectio.
Votis et desideriis satisfacit pagina, quae apud amantem uestri necessitatibus alienis praestat obsequium. quam uellem, [*]( 1 in Test T in ras. lymfas BPV, limfas L, limphas T conuertit Sinn. 2 dominatur Sirm. 3 tuos B 4 irritetur LV, nutriretur T oro b et Sirm. 5 debeo uocem Sirm. 6 elegitis B litteras T s in ras. frequenter om. Pb ammonitione T, monitione Pb 8 diliges B eluuie em. Schot., ellubiae LV, ellubie BPTb ) [*]( XXV. 12 prodigia L 13 tabula Sirm. 14 uerecundii V fl in ras. penitrale B 16 colloquia LTV 18 sollicite B pericula Pb 19 uale T, ualete ergo B mei b domine P TVI (e in i corr. V m. 1) scribtionis B 20 nec T 21 quid B, quia T forsitam B \' ) [*](XXVI. 24 satisfaciat LxPTVlb . )
Diu, frater carissime, festinante uoto consolatoriam ad te paginam non emisi, ne putarer uel mihi subducere fletus, dum uerba conpono, et in lamentationis dispendiis facere de gemitibus decora sermonum et debitum planctum per loquelae schemata dissipare, cum contra amicitiarum religionem et consanguinitatis uincula secretum conscientiae patescat hostilis, si, cum possis dupliciter defunctum flere, non facias, id est, si oculorum ministerio nequaquam iungas oris officium. ubi, dum lumina stimulis acta doloris inlacrimant, feriata sint uerba plangentis? sed ego, hominum sincerissime, qui tristitiae tuae obsequium in omni debeo parte qua ualeo, maerorem meum, in quo tibi comes sum, uolui scriptione testari, ne in una aetate effusarum interciperetur memoria lacrimarum uel aestimaret posteritas me in filii tui morte hoc solum debuisse quod solui, habens in hac uia uenerandorum exempla pontificum, quorum imitatione nobilitantur quos in umbram merita concluserunt. Ambrosius noster decedentem germanum teste afflictionis suae libello prosecutus est. quem cum recenset secuta proles, et scriptoris bene meminit et in Satyri fratris [*]( I. 3 ff kae T rkm in ras. 4 misi b putaret T flemtas Bx 6 loquellae B 7 scemata PT 8 uinc*la L u eras. patiscat B 9 si-facias om. B\' add. corr. 8. I. deflere T 10 officicm V cm in um corr. m. 1 11 stimolis B, studijs P sunt Sirm. 12 sincirissime B 13 qua B, quod LPTV (0 in V in ras. tn. 1) merorem BLPTV 14 comis B scribtione B, subscriptione T 16 fili B 17 habes T 18 nobilietantur B 20 cum-bene om. B\' quem cum-bene meminit add. corr. 8. I. et quem meminit exp. recensit B 21 saturi T )
Silentium meum dolor exigit, qui passus est crescere, dum de uindicta cogitat, dispendia caritatis. quid enim fieri potuit, nisi ut tacendo uicem restituerem litteras deneganti, ut contemptus circa me, qui per abstinentiam uenerandi sermonis innotuit, dum subduco conloquia, pari mucrone feriretur ? dicas forsitan uindictam inimicam esse proposito. sed omnia errata ita conputo quasi legis obsequium, in quibus uos esse contingit auctores. quisquamne culpam putet facere quod fecisti et plectendum iudicio diuino censeat quod a te processisse cognoscat? aequo ergo animo sustine quod deliqui: dum in ea re praecedis, lux ecclesiae, ipsa uoluisti. ego seruo animum, quem promisi, ut in uniuersis, si mereor, aemulator existam, cuius rei fidem, dum tacentibus uobis taceo et quod loquentibus loquor, ostendit. ad scriptionis ergo officium, postquam iussus sum, me reduxi, qui hactenus intra uerecundum penetrale quae non amabantur uerba continui, simili in paginis pariturus obsequio. salue, mi domina, bonae splendor sine nube conscientiae et ad exemplum sanctae conuersationis in longum producere et mei, si mereor, meminisse dignare, epistulari dans ueniam breuitati, quam in angustum artauit festinatio portitoris.
Quanto deprimuntur peccatores suorum fasce factorum, quibus ab oculis tollitur quicquid offertur et ne in obliuionem desideria [*]( 1 manca maim; sed fort. magna pro rem magnam dixit ut Epist. IV 16 et 27 I ) [*](, II. 7 feeri Lx 8 n T in ras. 12 ita om. T 13 auctoris B 14 cognoscator Pb 15 ea in re b 16 ego] ergo LlVl 20 iassas] nisus Pb et Sirm. ∗actenus L h eras. 25 in om. L Y angustom B1 ) [*](ID. 28 depremuntur B 29 MuLtis L i eras. tolletur quidquid B desideri fmittantur F1 ut uidetur )
Nulli dubium est inter prudentes sacrae fidem promissionis inpleri et amicitiam, quae fertilibus est maritata fomitibus, fructuum nobilitate gaudere. ego conscientiam uestram appello [*]( e 1 contigi B 2 ticinensS T nensS in ras. m. 2 urbe T in mg. add. m. 2 susciperam B 3 uniuersi LPV\'b aestimane Sirm. & circa] contra b 7 traquidiam B, tragoeidam L uenerande B 10 erdui BLPTV, ergo b: em. Sirm. me tu] metua B sed a corr. uidetur 11 comitis mei B 12 mei om. B 13 persone B 15 consciam T in ras. m. 2 merentem BPTV prolezioris B 16 conpedia B 19 afflictionis L mi ex m T corr., mihi BLVb, michi P 20 presentium B ) [*](IIII. 23 olibrio T 26 formitilibus B 26 fruct∗ũ L u eras. nobilitare T )