Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Sed postquam superi flammas misere secundas,
- Ad lumen cineres traxerunt ista colendum.
- Huc oculos conuerte pios, qui cuncta uapore
- Praedicis mandanda, pater, rebusque docendos
- Instrue, ne uerbis titubet mens nescia recti.
- X. VERSVS IN DOMO MEDIOLANI SCRIPTI.
- Aedibus ad genium duo sunt concessa per aeuum,
- Si niteant crustis aut domini merito. [*]( 6 cum scripsi, quam libri munere coni. Schottus syxtus B, i T, christus EPb consecret Pb VIIII. 1\'1\'EM] ITEM IN ALIO LOCO FACTOS BELTV SCOS T 2 si-si] sicsic P2Т2b 8 deum B a. I. si] sic MP\'Tb 4 innocuis sic dent dispendia cultum T in ras. si dent] fide at E 5 acta EDiT 6 tu fort. uice P, uite EMT, uitae b 8 sine status coni. Schottus uetusti B, uetusta rell. 9 misere// B auxerunt fort. 11 pauore T 12 predicis BEP n*icU 13 necessaria B X. SCRIPTI VERSVS IN DOMO MEDIOLANI V 2 si niteneant L cristis Bl )
- Herbida pasturam simulantia saxa.uirentem
- Inliciant oculos nobiliore dolo:
- Fallat opus tamen arte, regat natura figuras,
- Viscera dum lapidum fingit imaginibus:
- Candorem roseo perfundat doctor ab ore,
- Depingat sparsis congrua membra notis.
- Aurum culmen ebur tabulas laquearia gemmas
- Non datur humanis plus rutilare bonis.
- In pretio crustis fors et sine lege iocatur.
561