Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Aluus ut ecclesiae tumuisset semine Verbi,
  2. Non deerat pastus lactis apostolici.
    LXXX. DE VENERABILIS MAROLI SVCCESSIONE.
  1. Marolus, extremae potator Tigridis undae,
  2. Qui iubar in madidis uiderat hospitiis,
  3. Quem labor in proprio Syriae solidauerat axe,
  4. Orditur uatem dotibus innumeris,
  5. Peruigil intentus ieiunus prouidus ardens:
  6. Quod morem tenuit sat fuit officio.
  7. Os tenerum quotiens gustus contingit honesti,
  8. Transit ad affectum quod fuit imperii.