Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Vmbra lacessitas producit callida pestes
- Et bellum blandis principiis geritur.
- Credite, non aliter Defensor proelia tractat,
- Qui accusat ridens, qui perimit placidus.
- LXXVII. DE DOMNI AMBEOSI EPISCOPI ACTIBVB ET VITA.
- Egit quod docuit meritis et honore superstes
- Ambrosius uates moribus ingenio,
- Roscida regifico cui fulsit murice lingua,
- Vere suo pingens germina quae uoluit.
- Serta redimitus gestabat lucida fronte,
- Distinctum gemmis ore parabat opus.