Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Aspidas ut capiat tectis fraus hospita technis,
  2. Sub ludi specie mortis imago latet.
  3. Vmbra lacessitas producit callida pestes
  4. Et bellum blandis principiis geritur.
  5. Credite, non aliter Defensor proelia tractat,
  6. Qui accusat ridens, qui perimit placidus.
    LXXVII. DE DOMNI AMBEOSI EPISCOPI ACTIBVB ET VITA.
  1. Egit quod docuit meritis et honore superstes
  2. Ambrosius uates moribus ingenio,
  3. Roscida regifico cui fulsit murice lingua,
  4. Vere suo pingens germina quae uoluit.