Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Tuque per ambages nulli spectabilis esse
  2. Calles, mellifluis toxica dans labiis.
  3. Hoc uolo quod non uis, iurans te nolle quod optas,
  4. Concutis et uariis pectora saeua modis,
  5. Hydram uerticibus, formis superare Prometheum
  6. Doctus, ut ad priscos fabula non redeat: