Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Illic discedit quem pectore gessit amicus:
  2. Fit dominus cari gutturis hospitium.
    LXV. DE DEFENSORE CALUDO.
  1. Nesciris uotis et cordis nube recedis
  2. Ex oculis: praesens quaereris in facie,
  3. Tuque per ambages nulli spectabilis esse
  4. Calles, mellifluis toxica dans labiis.
  5. Hoc uolo quod non uis, iurans te nolle quod optas,