Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Visceribus miserorum et sanguine pauperis aucte,
- Tantorum mortes cur tibi sunt epulae?
- Tubera perdices grus turdus turtur echinus,
- Non explent uterum corpora mille tuum.
- Infaustus multis, tibi felix diceris uni,
- Heres quod misero uenter erit proprius.
- LXIII. DE EODEM.
- Artubus humanis Polyphemus uixit et atro