Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Nil tibi, uirgo, perit: carnem mens pura refudit,
  2. Quae numquam mundi uixit in obsequiis.
  3. Funera busta rogi scelerum stipendia cessent:
  4. De uita ad uitam transitus iste plaeet.
    VII. [SERPENS AENEVS IN CRVCE.]
  1. Occisor mortis, dux uitae, planta salutis!
  2. Aspice: nam serpens ecce uenena fugat,
  3. Et quod supplicii species et mortis imago
  4. Iam fuerat miseris, est mihi certa salus.
    VIII. VERSVS IN BASILICA SANCTI XVSTI FACTI ET SCRIPTI QVAM LAVRENTIVS EPISCOPVS FECIT.
  1. Antistes genio pollens probitate pudore
  2. Ornauit donum meritis et lumina uitae
  3. Ad pretium iungens operis haec templa locauit.
  4. Lapsa per incertos non spargit fama recessus: ,
  5. Sed ueteris facti uiuit lex aucta per aeuum,
  6. [*](uacui in L; cf. quae ex codice Laudensis Mommsen l. c. addit manu posteriore ibi adiecta ex \'candido lapide\': )[*]( HIC. REQVIESCtT - IN ■ PACE RVSTICA R f QVAE VIXIT IN SAECVLO ANNOS PLVS MINVS LX DEPOSITA DIE III EID IANV ARII PROBO VC ct )[*]( VI. EPYTAFIVM B, EPITAPHVM T 1 carcere b suprestat B 2 loeti LV, legi E homini] boni PTb 3 parit T refutat coni. Schottus 5 Bcaelerum B post us. 6 spatium 26 uersuum uacuum in Y, 22 uersuum in LVII. SER- PENS-CRVCE om. libri, add. Sirm. 2 nam in nunc corr. V m. 1, nant L, nunc Pb serpentes L1 VIII. XVSTI E, SYXTI B, SIXTI T, XYSTI EPISCOPI Y 1 antistis B 2 dominum b meriti B 3 operas E 4 sparget B recessos B 5 tecti u. lux fort. uiuet B acta ET euum BEP )
    560
  7. Cum dexter capiat Laurenti munera Xystus.
  8. Sic manet officium, quod sanctis contigit olim.
  9. Obtulit hic templum, ueniens quod consecrat ille.
    VIIII. ITEM IN BASILICA SS. QVIA ARSERANT AEDIFICIA QVAE PRIVS IIII FVERANT ET SIC FACTA EST.
  1. Vilia tecta prius facibus cessere beatis,
  2. Si splendor per damna uenit, si culmina flammis
  3. Consurgunt habitura deum, si perdita crescunt
  4. Ignibus innocuis, si dant dispendia cultum.