Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Seruiuit numquam Laurentius ante Neroni,
- Nec timuit ualidas uicit qui corpore flammas.
- LII. ALITER.
- Vir facie, mulier gestu, sed crure quod ambo,
- Iurgia naturae nullo discrimine soluens,
- Es lepus, et tanti conculcas colla leonis. [*]( XXXXVIII. 1 praetiosi B XXXXVim. 1 cum uiacit Pb L. EPIGRAMMA DE B, EPIGR DE V, EPIGRAMA DE L 1 mittet libri, em. Sirm. tessera] dextera Sirm. 2 Bpoliauerunt L\' 4 dampna ELPV 6 laeti B, loeti L V 7 triumfigeris B\'L, trinmfegeris Bl, triumphigenis b. LI. EPIGRAMMA (EPIGK LV) DE BL V b ; titulum proximo epigrammati praefigendum esse censet Schenkl 1 memfitis B testis E LII. 3 es-leonis om. EF )
574
- LIII. ALITER.
- Exige mendaces, populorum uxorcula, barbas,
- Ne minuant quaestum mascula labra tuum.
- LIIII. ALITER.
- Respice portentum permixto iure creatum,
- Communis generis, satius sed dicitur omnis.
- LV. ALITER.
- Ludit in ancipiti constans fallacia sexu:
- Femineum patitur: peragit cum turpia, mas est.
- LVI. IN BAPTISTERIO MEDIOLANENSI.
- Mundior excocti fulgescat luce metalli
- Munera disponit qui dare digna deo.
- Ante uaporatis Laurenti uita caminis