Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Cui fudit genium uitifer ipse deus:
  2. Exornans magnis foliorum texta racemis
  3. Aestiuis iungit commoda frigoribus.
  4. Lilia nam laurus oleas commixta rosetis
  5. De cultu proprium fecit habere diem:
  6. Serta triumphantis frontem quae monstrat amictum,
  7. Contulit ad fetus aurea terra suos.
  8. Largus opum poscat maioris praemia uoti:
  9. Hoc satis est nobis, quod sine fraude libet.
    XXXXVI. DE MVRENA INL. F. FIRMINAE QVAE IN SEPTICIO CLAVDITVR, ITA TENVIS EST.
  1. Spiritus exhausto uolitat praelubricus auro: