Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Prodidit angustis quid faciat studium.
  2. Vernat in ingressu uiridanti porticus umbra,
  3. Cui fudit genium uitifer ipse deus:
  4. Exornans magnis foliorum texta racemis
  5. Aestiuis iungit commoda frigoribus.
  6. Lilia nam laurus oleas commixta rosetis
  7. De cultu proprium fecit habere diem:
  8. Serta triumphantis frontem quae monstrat amictum,
  9. Contulit ad fetus aurea terra suos.
  10. Largus opum poscat maioris praemia uoti:
  11. Hoc satis est nobis, quod sine fraude libet.
    XXXXVI. DE MVRENA INL. F. FIRMINAE QVAE IN SEPTICIO CLAVDITVR, ITA TENVIS EST.
  1. Spiritus exhausto uolitat praelubricus auro:
  2. Candida lassatum uix tangit membra metallum.
  3. Adflixit pondus pretium fornacis anhelae.