Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Lilia nam laurus oleas commixta rosetis
  2. De cultu proprium fecit habere diem:
  3. Serta triumphantis frontem quae monstrat amictum,
  4. Contulit ad fetus aurea terra suos.
  5. Largus opum poscat maioris praemia uoti:
  6. Hoc satis est nobis, quod sine fraude libet.
    XXXXVI. DE MVRENA INL. F. FIRMINAE QVAE IN SEPTICIO CLAVDITVR, ITA TENVIS EST.
  1. Spiritus exhausto uolitat praelubricus auro:
  2. Candida lassatum uix tangit membra metallum.
  3. Adflixit pondus pretium fornacis anhelae.
    XXXXVII. ALITER.
  1. Aurea per nebulas dissoluit fila magister: