Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Mitescunt nostro bellica corda mero.
    XXXXIIII. IN INGRESSV HORTI
  1. Respice, qui gressum sinuas per amoena uirecta,
  2. Vt discas cultis lucem praeferre diserti.
  3. Adridet germen, quod linguae pingitur ostro:
  4. . Ver habet in bruma qui flores carmine gignit:
  5. Per glaciem zephyros exalant uerba tepentes.
  6. Ebria fulgenti maduerunt murice dicta,.
  7. Omnibus in rebus sermonum purpura regnat:
  8. Oris ad imperium submittunt colla chelydri.
  9. Algida cum roseo iuuenescant sanguine corda,
  10. Primaeuos gelidis ostendit littera membris.
  11. Vertit ad obsequium naturae munera doctus,
  12. Aetates species mensuras tempora formas.
    XXXXV. INTRA HORTVM SVPRA LIMEN.
  1. Conlaudet spatiis hortorum commoda lautis
  2. Plurima cui satiant iugera culta famem.
  3. Ditior extentos superat dos larga minorum:
  4. [*]( XXXXIIII. 1 cf. Verge Aen. VI 688, Sedul. I 53 XXXXV. 2 cf. Tib. I 1, 2 )[*]( XXXXIII. 1 quae scripsi, quod libri honnstia BEPY, honostus L 2 apta Pb 8 infandant B, infundunt ELPY, infundis b mnltum b, multas coni. Schottus 4 mitiscunt B nostro] inde E bellisca B XXXXnn. INGRES.SV (V eras.) L 1 uireta Eb, uirete P 2 preferre LV 8 adfldet B\' lingae B 4 abet B\' 5 zeferos B 8 chelidri LP, celydri B 9 iaueniscant B, iuuenescunt Pb XXXXV. SVP EL 1 (c)oncladet E lautus Y\' 3 dictior B )
    572
  5. Nobilitas uera est, quae nitet in modicis.
  6. Venit ad inclusum postponens Gratia campos,
  7. Prodidit angustis quid faciat studium.
  8. Vernat in ingressu uiridanti porticus umbra,