Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Sobria cella, cadis uinum quae seruat onustis,
- Corpora confirmat gressibus acta suis.
- Infundant multis irarum pocula flammas,
- Mitescunt nostro bellica corda mero.
- XXXXIIII. IN INGRESSV HORTI
- Respice, qui gressum sinuas per amoena uirecta,
- Vt discas cultis lucem praeferre diserti.
- Adridet germen, quod linguae pingitur ostro:
- . Ver habet in bruma qui flores carmine gignit:
- Per glaciem zephyros exalant uerba tepentes.
- Ebria fulgenti maduerunt murice dicta,.