Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Tristia blanda simul, fortia fluxa facis.
- Ira pauor rabies patientia tempore in uno:
- Tot facies gestas pectoribus uacuis.
- XXXIIII. VERSVS SCRIPTI VGELLO, VBI FILIVM ARMENI ANGELI CHRISTO OFFERVNT, QVI PAENITENTIAM EGIT.
- Suscipit oblatum, ueniam cui contulit Iesus.
- Post culpas animae sunt holocausta dei.
- Perge, puer, teneros superans bene conscius annos.
- Vectores meruit candida uita pios.
- XXXV. DE EO QVI GALLIS IPSO PRAESENTE OBLOCVTVS EST, CVM ESSET DETRACTOR VENETVS.
- Inludis Gallis, Veneti male tincta propago.
- Nil candoris habes: mens tibi quod genus est.
- Despicis insontes, maculatae uernula terrae: