Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Adportant mensis fercula, docte, tuis.
    XXII. DE CONPOSTILE HABENTE SEPTEM GAVATAS.
  1. Diuersis dapibus confinia proxima seruat,
  2. Dum claudit uariis fercula multa uiis.
  3. Limitibus certis quod iunctus diuidit ordo,
  4. Vnus in argento quam bene uenter habet!
  5. [*]( 4 fluet B landit uel bandit YI, nandit L 6 din] atra coni, Schottus saluteferis B* labantar B XX. VERSVS IN BELPTV BAPTESTERIO B VQELLO Bb, AGELLO ELPTV; FACTOS add. libri MARTIRVM JEL CONDITE BE SIBI T, om. Pb 1 hoooree (alt. e add. m. 2) L 3 sa- lnteferis B limfis B 5 animmuet B1 7 inte Ll XXI EPl- GRAMMA DE libri 1 tigres B booala ELPTV 2 apportat ELPTVb mersis T docta b XXII. EPIGRAMMA DE libri COMPOSTILE LTY, POSTILE Eb GAVATES (pr. A ea; V corr.) B 2 laudit L1 3 ainctns E 4 abet B\')
    566
    XXIII. DE EO QVI VT FILIVM MATRI RECONCILIARET FVRTVM FECIT.
  1. Quis rogo per facinus crimen conpescuit umquam?
  2. Amplector sanctas, quae dant bona semina, fraudes,
  3. Augmento rumpunt dum iurgia saeua perito.
  4. Qui natum matris per culpam reddit amori,
  5. Hunc odiis constat missurum semina pacis.
  6. Ordine peruerso fallax concordia pugna est,
  7. Cum belli facies tribuat mentita quietem.
    XXIIII. DE EO QVI DICEBATVR MERETRICIS FILIVS ET ASELLIONIS ESSE.
  1. Di, prohibete minas, quas partus nuntiat horrens.
  2. Quem lupa sordenti conceptum fudit asello.
  3. Coniugis ille cibus satiauit uiscera prole,
  4. Edidit et pecori subolem fera, prodiga legis.
  5. Quid faciat rumpens naturam conuena discors?
  6. Vnde sequenda petat natus, quis dicere possit,
  7. . Quem stultum genitor, furem dedit inproba mater?
  8. Nobile degenerans tenuisset culmen ab istis.