Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- In commune, bonus non sentit damna sepulcri.
- Fila legunt Parcae quae dederant miseris:
- Pendula lassantur quae plebem stamina portant:
- Fortia contingunt licia nobilibus.
- Cana uenerandi renouabant saecula mores,
- Inque uicem templi pectora munda tulit.
- III. DE EPIGRAMMATIS PER ARMARIA DOMNI FAVSTI FACTIS.
- Consona diuersis finxisti carmina libris:
- Suscipiat gaudens littera quod tribuit.
- Nescio qui tantum non laudet, Fauste, pudorem,
- Cum reddis si quid lecta dedere tibi.
- Depositum perdit mens recti nescia semper:
- Ad mores redeunt haec document probos,
- Si tamen admittis dexter mea uerba, fatebor,