Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Effera dum uitreos effundunt guttura fontes,
- Dira salutiferis corda lauantur aquis.
- XX. IN BAPTISTERIO VGELLO VBI PICTI SVNT MARTVRES QVORVM RELIQVIAE CONDITAE SVNT IBI.
- Conditor Armenius, supero qui dignus honore est,
- Hic peperit fontem uiuificantis aquae.
- Plena salutiferis gestemus uiscera limphis:
- Ne sitiat potans contulit unda semel.
- Rapta sepulturis animauit corpora pictor:
- Funera uiua uidens mors eat in tumulos.
- Illorum tamen iste locus conplectitur artus,
- Quos paries facie, mens tenet alma fide.
- XXI. DE SCVTELLIS SEPTEM HABENTIBVS FERAS VEL DIANAM.
- Delia ceruus aper tigris leo bucula pardus.
- Adportant mensis fercula, docte, tuis.
- XXII. DE CONPOSTILE HABENTE SEPTEM GAVATAS.
- Diuersis dapibus confinia proxima seruat,
- Dum claudit uariis fercula multa uiis.
- Limitibus certis quod iunctus diuidit ordo,
- Vnus in argento quam bene uenter habet! [*]( 4 fluet B landit uel bandit YI, nandit L 6 din] atra coni, Schottus saluteferis B* labantar B XX. VERSVS IN BELPTV BAPTESTERIO B VQELLO Bb, AGELLO ELPTV; FACTOS add. libri MARTIRVM JEL CONDITE BE SIBI T, om. Pb 1 hoooree (alt. e add. m. 2) L 3 sa- lnteferis B limfis B 5 animmuet B1 7 inte Ll XXI EPl- GRAMMA DE libri 1 tigres B booala ELPTV 2 apportat ELPTVb mersis T docta b XXII. EPIGRAMMA DE libri COMPOSTILE LTY, POSTILE Eb GAVATES (pr. A ea; V corr.) B 2 laudit L1 3 ainctns E 4 abet B\')
566
- XXIII. DE EO QVI VT FILIVM MATRI RECONCILIARET FVRTVM FECIT.
- Quis rogo per facinus crimen conpescuit umquam?
- Amplector sanctas, quae dant bona semina, fraudes,
- Augmento rumpunt dum iurgia saeua perito.
- Qui natum matris per culpam reddit amori,