Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Infabricata latet nobilitas tenebris.
  2. Captiuum uenis seruasset terra metallum,
  3. Ni daret inuentor quod uocat in medium.
  4. Scrutator fuluum concessit pallidus aurum:
  5. Qui polit ingenuum, sic facit esse suum.
  6. Hactenus Ionium perlustrans remige pauco,
  7. Ad portum cumbam flecte, Thalia, meam.