Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Artis grammaticae librum de carmine fracto
- Qui poscit, solidos certat habere pedes.
- O utinam Musis contingant munere nostro
- De te quandoque gaudia certa, puer!
- Vitant loripedem, nisi fallor, pangere uersum
- Vel quos in somnis respiciunt studia.
- CXXXXVII. DE HONORATO.
- Vxor Flasconis cupis dotata Falerni,
- Semper inexhausto pectus repleta Lyaeo,
- Quae Bacchum madidis colui uenerata labellis,
- Turgida ructato permulcens numina musto,
- Concludor sicci bene conscia tegmine busti:
- Est tamen ad superos coniunx mihi nobilis, euoe,