Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Ingresso dextrum contulit ista pedem.
- Quid praestet consors ad uitam discite sanctam,
- Si reddunt mundos tecta dicata uiros.
- XV.
- Da, pater omnipotens, per saecula longa, precamur,
- Spes ut certa piis hospitibus ueniat:
- Candida ne meritis fuscentur stamina nostris,
- Neu metis sistat palma parata meis.
- Surgat qui propriae genetricis fotus in aluo
- Ad gustum uitae per tua dona uenit.
- Tu mea uel tenui perfundis corda sapore,
- Tu testem linguam sanguinis esse facis.
- Celsa tenebroso frondescunt arbuta luxu,
- Quae nullis strinxit falcibus agricola.