Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Si reddunt mundos tecta dicata uiros.
- XV.
- Da, pater omnipotens, per saecula longa, precamur,
- Spes ut certa piis hospitibus ueniat:
- Candida ne meritis fuscentur stamina nostris,
- Neu metis sistat palma parata meis.
- Surgat qui propriae genetricis fotus in aluo
- Ad gustum uitae per tua dona uenit.
- Tu mea uel tenui perfundis corda sapore,
- Tu testem linguam sanguinis esse facis.
- Celsa tenebroso frondescunt arbuta luxu,
- Quae nullis strinxit falcibus agricola.
- XVI.
- Eloquium certus naturae constitit index,
- Perfecti fontem quaerere qui sitiat.
- Libertas semper studiis reseratur honestis,
- Infabricata latet nobilitas tenebris.
- Captiuum uenis seruasset terra metallum,
- Ni daret inuentor quod uocat in medium.
- Scrutator fuluum concessit pallidus aurum:
- Qui polit ingenuum, sic facit esse suum.
- Hactenus Ionium perlustrans remige pauco,