Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Vitifer hic siccus matrem conplector erilis,
- Vberibus pressis quae mihi uina negat.
- CXXXX. ALITER.
- Heu quotiens calidis uites sine fruge labellis
- Inlusit, nudo nomine me refouens!
- CXXXXI. ENNODIVS HONORATO PRINCIPI.
- Terrarum culpis uitium potator obumbras:
- Ebrius esse nequis uina uomens Ligurum.