Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Euphemia tuos tellus conplectitur artus,
- Sed mens est niueis quam bene iuncta choris!
- Occidit exitium: sors tunc durissima seruit,
- Cum superat fatum nescia uita mali.
- Haec thalamis fecunda fuit, uiduata pudoris
- Exemplis natam fecit amare deum.
- CXXXI. DE SPATHA IN FVSTE.
- Vtimur incluso per fraudes ense bacillo:
- Mors ligni tunicis quam bene tecta latet!
- Subsidium portas, quod cunctis terror haberis:
- Pacificum est nobis quod negat obsequium. [*]( CXXVIII. VIOLAS Bb 2 ad omnia Lb quidquid L habet L CXXX. EPYTAFIVM Bt EPITAFIVM LY EVFEMIAE BLY 1 hanc MU et Schottus m Notis; falao, nam obruit significat sapeliuit i e. deuieit tumulas BLMUVb em. Sirm. uiuet Bb 3 eafemia BLV ///tuus B 4 neueis B\' 7 faecunda potius quam foecunda B pudoris scripsi, pudori libri CXXXI. SPATA BLMUV 1 sense bacello B 8 quod] quo fort. terror, ab aere coni. Schenkl 4 nobia est Bb negat B, necat reU.; cf. carm. 111, 2 )
602
- CXXXII. DE BOETIO SPATHA CINCTO.
- Languescit rigidi tecum substantia ferri,
- Soluitur atque chalybs more fluentis aquae.