Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Crimina corripuit uultu, conpuncta refouit,
  2. Conscia secreti detulit ora tui
  3. Hunc utero genetrix caelestem fudit in aulam,
  4. Vbera subducens tradidit uberibus.
  5. Cana uenerandum stupuerunt saeoula uatem:
  6. Moribus ante fuit quod gerit officio.
    XIIII.
  1. Qui possessa diu felix habitacula liquit?
  2. Quae creuit domino sic uiduata domus?
  3. Aulica suscipiens moderamina raptus inemptum
  4. Quod pretio mentis quaeritur obtinuit.
  5. Nunc locus inriguo retinet quod sorbuit haustu,
  6. Prospera custodiens faucibus hausta semel.