Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Inmobilis currit cuius per deuia sessor,
- In statione uolans pedibus constanter adactis. [*](CXXVHI. 4 cf. Verg. Aen. VII 26 )[*]( CXXVII*. 2 stirpee scripsi, stirpem libri nisi quod styrpem B exh; cf. c. II 59,2 CXXVIP. ALITER om. et cum praecedentibus uersibus con- iungunt LV 1 HIC MVLVS pro titulo exarauit B (m. rec. F), om. b cxxvm. VERSVS DE BLVb 1 populus Bb, polus LMUY 8 madefacta Sirm. aspergine B2LVb crines (e in ras.) B 4 cyntia B 5 rescendens Bb, resplendens uel escendens proposuit Schottus ditoripserat B1V 7 torrida (alt. r in ras.) B constringens b 8 ponere fort. 9 amenati B\'L V 10 cornipidem B* ut vid. 11 uincet B 12 immotus coni. Schottus curret Bb )
601
- CXXVIIII. IN BASTERNA VXORIS BASSI VIOLAE.
- Quam uaga constantem retinent haec tecta decorem!
- Mittitur a domina quicquid habent pretii.
- Nam rutilat fuluum Violae de luce metallum:
- Possessor radios spargit ubique suos.
- CXXX. EPITAPHIVM EVPHEMIAE.
- Obruit haec tumulos, uiuit post funera factis,
- Quae mortale nihil moribus inseruit.
- Euphemia tuos tellus conplectitur artus,
- Sed mens est niueis quam bene iuncta choris!
- Occidit exitium: sors tunc durissima seruit,