Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Occasum nescit quod uenit a domino.
- Vix caries senium comitata hoc deterit umquam,
- Gloria factoris quod bene condiderit.
- Fabula de magnis numquam tacitura reseruat,
- Quod uincens aenum nomen ad astra ferat
- XIII.
- Ille fuit rigidi semper seruator honesti,
- Terribilis culpis supplicibusque pius,
- Quem numquam flexit uitium, miseratio semper,
- Iudicium facie certus ubique dedit.
- Crimina corripuit uultu, conpuncta refouit,
- Conscia secreti detulit ora tui
- Hunc utero genetrix caelestem fudit in aulam,
- Vbera subducens tradidit uberibus.
- Cana uenerandum stupuerunt saeoula uatem:
- Moribus ante fuit quod gerit officio.
- XIIII.
- Qui possessa diu felix habitacula liquit?
- Quae creuit domino sic uiduata domus?
- Aulica suscipiens moderamina raptus inemptum
- Quod pretio mentis quaeritur obtinuit.
- Nunc locus inriguo retinet quod sorbuit haustu,