Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Si fatuo dabitur tam sanctum nomen homullo,
- Gloria maiorum curret in obprobrium.
- CXX. ALITER.
- Captiuo stultus congaudet stemmate uatis.
- Non est Virgilius, dicitur iste tamen.
- CXXI. ALITER.
- Externo quotiens uocitaris nomine, demens,
- Si tibi sunt sensus, prospice ne uenias.
- CXXII. ALITER.
- Cur te Virgilium mentiris, pessime, nostrum?
- Non potes esse Maro, sed potes esse moro.