Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Di, quibus hoc patuit, possessas linquite sedes.
- Quod fecit Victor, uictor ubique tenet.
- Addidit ad cultum merito successor et actis,
- Qui morum nomen hinc, Honorate, geris.
- Nubila uiperei qui gestat corda ueneni,
- Non datur ut faciat culmina pulcra deo.
- XII. [ITEM IN DOMO MEDIOLANI.]
- Accipe de cuius biberit domus arta fluentis,