Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Mitteris ad largum locupletem poscere parua:
  2. Ni gaudens redeas, dic mihi, Musa, uale.
  3. [*](CVim. 8 cf. Verg. Aen. VII 808 sq. )[*]( 7 dignus libri, em. Sirm. 8 despectus Eb 4 transscribenda V 6 religas B 7 tranBscribus V CVIII. ALIVD inscr. b CVIin. Inscr. om. libri, add. Sirm.; AGNELLO rectius inscriberetur, cf. 198, 3sq. 213, 20 1 longa] cuncta E tyrambis libri, corymbis coni. Schottus 3 ieiuni EY, ieiunii L spargentem ELPVb 6 pegasea] Musam sic appeUare uidetur, nisi forte nunc delendum et Pegason ecce mihi scribendum est 7 germina b roscida BLY, rusticaP 8 uestigiis] uel pedibus coni. Schottus 11 poscera L )
    595
    CX. DE CASTELLO HONORATI EPISCOPI.
  1. Pontificis castrum spes est fidissima uitae.
  2. Cui tutor sanctus, quae nocitura petant?
  3. Hic clipeus scutum est: procul hinc, Bellona, recede.
  4. Quod meritis constat, proelia nulla grauant.
  5. Conditor hic muros solidat, munimina factor.
  6. Nil metuat quisquis huc properat metuens.
    CXI. DE HORTO REGIS.
  1. Dextera bellipotens uulgatis plena triumphis,
  2. Qua cecidit quicquid fugit ab obsequio,