Carmina

Ennodius, Magnus Felix

Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.

  1. Sanguinis callem secutus serua quod depectus es.
  2. ENNODIVS AGNELLO.

    Ante imperium diligentiae uestrae ualitudinem suam iniuncta tenuerunt. nam ne cui haec darentur uel legenda uel transcribenda praemonitus, obuias poscentibus manus opposui: nunc uictus tui caritate transmisi. facies meum pudorem in statione esse, si relegas, in profligatione maxima, si ranscribas.

    CVIII.
  1. Vincula soluit amor, quae quondam nexuit alter:
  2. Non nisi per legem cedit lex prisca sequentem.