Carmina
Ennodius, Magnus Felix
Magnus Felix Ennodius. Magni Felicis Ennodii Opera Omnia (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 6). Hartel, Wilhelm, editor. Vienna: Gerold, 1882.
- Moribus ut constes, crede, laboris erit.
- XI. [IN BASILICA APOSTOLORVM NOVARIAE.]
- (Antiquum) ecce nitet templum, quod sorduit ante,
- Cui faciem ueterem lux noua conposuit.-
- Perdidit antiquum quis religione sacellum,
- Numinibus pulsis quod bene numen habet?
- Di, quibus hoc patuit, possessas linquite sedes.
- Quod fecit Victor, uictor ubique tenet.
- Addidit ad cultum merito successor et actis,
- Qui morum nomen hinc, Honorate, geris.
- Nubila uiperei qui gestat corda ueneni,
- Non datur ut faciat culmina pulcra deo.
- XII. [ITEM IN DOMO MEDIOLANI.]
- Accipe de cuius biberit domus arta fluentis,
- Atria quod superet porticibus modicis. [*]( 5 fallat scripsi, pellat libri 6 pingit fort. 7 ab ore] arbore L, a robore B 10 humanus T1 11 crustis scripsi, cautis libri, gratis coni. Schenkl foris L, sors Tb 12 constet Pb eret Bx. XI. IN —NOVARIAE inscr. Sirm., VERSVS IBIDEM inscr. BLTY, VERSVS IEDEM E 1 antiquum Pb, om. rea. ante] lauacrum add. cod. Cheltenh., uetustum add. P2 in mg. 3 relegione L 4 luminibuB Pb 5 di ELV, dii B, de MPTb \' placuit coni. Huemer 7 accidit Baronius successus T 8 Honorate] in honore coni. Schottus XII. ITEM—MEDIOLANI inscr. Sirm., om. libri 1 aspice Sirm. biberet B area MT 2 superat LV medicis L )[*]( VI. )[*]( 36 )
- Pontificis summi studio constructa renidet,
- Laurenti proprium possidet ista diem.
- Splendida per census consurgunt tecta ruinam,
- Occasum nescit quod uenit a domino.
- Vix caries senium comitata hoc deterit umquam,
- Gloria factoris quod bene condiderit.
- Fabula de magnis numquam tacitura reseruat,
562